.
ClVIBUS SUIS NASSOVIENSIBUS
8. P. D. FHID. TRAUG. FhILDEMANX.
Juvat interdum, Cives, ad primordia rerum nostrarum redire et inspicere in vitam corum hominum, qui din ante nos eadem loca ineoluerant, quae nos nunc tenemus, et qui eadem vitae tuendae ornandaeque negotia, quibus hodie nos operam damus, in sese receperant. Hujus autem sive studii sive officii multiplex est fructus. Nam qui rudem vetustatem non uno modo superare nobis videmur, saepius vel institutorum sapientia, vel patientia laboris, vel morum frugalitate, vel aliarum virtntum exemplis adeo praeter opinionem oblectamur et in admirationem abreptos nos sentimus, ut facile patiamur nostram famam majorum nobilitate obrui, ant, vere si quid prodesse saeculo
nostro censemur, ad modestiam compellamur et ad communis operis perfi- ciendi constantiam. Ouo major autem hae nostra aetate rerum antea gestarum
solet esse oblivio novandiqque omnia insatiabilis quaedam eupiditas, et quo plures ea veluti peste infectos videmus homines, vel pravitate insignes, vel consilii expertes; eo vehementius niti decet, ne, quod multi et sperare et efficere audent, cum majorum nostrorum memoria simul abjiciatur omnis ju- rium antiquorum sanctitas et institutorum diuturno usu comprobatorum reve-
rentia. Sed quia animo cupienti, ut Sallustius habet Jug. 64., nihil satis: festinatur, coecum adversus dominantes odium et in multitudinem effusa-
adulatio adolescentium animos falsa libertatis specie*) incendere studuit, cos-
———„
*)„Si servitus est obedientia fracti animi et abjecti et arbitrio carentis suo, quis neget, om-
nes leves, omnes denique improbos, esse servos?⸗ Cic. Parad. V, 1.


