——
21
oculorum»consuetudine usuque pendeat, ut spatia et intervalla, quae interessent inter rem et hominem loquentem, formarum longitudine et sonorum accessione recte notarentur, ora- tionis erat, quod praesens proximumque esset, forma induere brevissima(indic. praes.), quod non praesto esset, productioribus iisque eo longioribus, quo remotior res videretur.
-
Hoo quemadmodum intelligi velim ut perspicias, certe breviorem conjunctivi formam ad-
propinquiora, longiorem optativi ad longinquiora spectare dico; quod idem cur non aeque in temporibus atque in modis valeat si roges, aliud est rem sive praeteritam sive futuram tam- quam veram ponere, aliud rem sola mente et animo fingere et informare; nee forte accidisse videtur, ut graeci modi conjunctivus et optativus non consonantium augmento sed vocalium extenderentur. Quae ne quis a me tam temere et negligenter effutita putet, ut nullam imperativi formae, quae haud dubie ex antiquissimis fuerit ²s), rationem habuerim, ego concedo, omnium esse brevissimam et antiquissimam. Sed quum imperativus in iis rebus versaretur, quae ad animum et cupiditatem spectant, nec eas, tamquam domicilium, usquam relinqueret ideoque faciliorem haberet explicatum, cetera tempora modique ad eas referrentur, quae ad mentem cognitionemque pertinent, nec raro a sede domestica in alienas partes commigrarent, ad haec potissimum animum advertendum esse existimavi. Negari autem non poterit, praesentis indicativum et imperativum, quorum uterque ad praesentia spectat, quae alter videt, alter cupit, inter se ita simillimos esse, ut hic inci- tatiore, ille sedatiore voce utatur., 4
Sed, unde declinavimus, ut eodem redeamus, omnis temporum modorumque vis ac natura haec est, ut ubi quidque sit vel ponatur vel fingatur, ad rerum naturam apte et accommodate denotent. Nemo enim infitiabitur, temporis notionem, utpote a sensibus oculisque Satis alienam, in linguarum primordiis ad spatii locique rationem transduci aut potuisse aut debuisse. Intervallorum autem et distantiae rationi nihil commune esse
²⁵) F. R. C. Krebsio, collegae maxime mihi necessario, prorsus ea assentior, quae in programmate hujus gymn. Weilh. a. 1846 pag 2 argutissime ita docet:„Perspicuum est principia dicendi necessitati atque inopiae bominum primorum deberi. quum animadvertissent aliorum exclamationes sive gaudit sive doloris communi quodam sensu'se percipere atque intelligere, suasque ipsorum exclamationes ab illis eodem modo percipi et intelligi, alter, ubi opus esset, alterum ad se vocasse ejusque auxilium implorasse pu- tandus est, multo post demum fieri potuit, ut alter alteri aliquid narrare vel demonstrare voluerit. Prima igitur pars orationis post eas vaces, quas sensus ipse aut expressit aut clicuit, imperativa quaedam formula videtur fuisse, quae tamen nihil aliud esset, nisi stirps simplicissiuna vocabuli ad primarum illarum vocum rationem conformata, cujus generis sunt graecum ora, quod servatum est in copulatis dndora, na- edora, Iatina illa.dic, due, fac, fer,“ germanica„geh', steh', lass', lauf’ eil', multaque alia. hae formulae ab initio actionem meram videntur signiſficasse, quam quis pronuntiabat imperantis vocis sono usus, ut alterum aßere juberet; quemadmodum apud Gracecos et apud Germanos mos est infi nitivi, qui et ipse nihil nisi actionem siguiſicat, forma uti ad imperandum.— Certum videtur, indicativi formam anlti- quiorem esse formis conjunctivi et optativi, quas ab illa ductas esse apparet.— Videamus, quid quisque modus ab initio signiſicarit qua in re id maxime observandum est, quibus dicendi vel cogitandi modis opus fuvrit priscis illis hominibus, qui vix vivere resque humanas cognoscere coepissent. Hoc autem si recte tenebimus, mox intelligemus tales homines non nisi cartas res cogitasse, ita ut etiam incerta pro certis haberent. quippe quibus dubitationes aut haesitationes ctiamtum prorsus incognitae essent. Certa autem illa, quae cogitabant, en eraut, quae aut scirent usu edocti, aut cuperent. illa aut
pronuntiarent, indicativo utebautur: haec ut siguiſicarent, haud diu widetur unus modus dicendi Gi. e.
imper.) suffecisse 4 r t T ntes 2 nE i ele 1 4


