12. Ilis praemissis novum pensum postridie reddendum explananto: ita ut religio sit quicquam ediscendum praescribere, quod prius legitime non fuerit explicatum.
13. Continuam praeceptorum grammaticorum, rhetoricorum et logicorum praxin in authoribus classicis institunnto praescriptosque authores sedulo explicanto: eruendo mentem eorum analysin com- monstrando phrasimque annotando atque ad usum in exercitiis praesertim applicanto.
14. In lectionum curriculo sedulo incumbunto, quo disciplinarum libelli si non singulis semestribus. quovis saltem anno absolvant inferioresque praecepta generaliora, superiores vero specialiora absolvant.
15. Explicationem lectionum ipsi discipulis dictanto non autem aliunde depromendam aut de- scribendam demandanto. Non tamen discipulos multis dictationibus oneranto. quoniam satius et utilius est, ut quae proposita fuerunt, saepe repetant et probe inculcent.
16. In Sschola et privato convictu vernaculum sermonem, nisi interpretationis gratia, non usur- panto: nec germanica lingua discipulos compellanto.
17. Styli exercitia statuto tempore praescribunto, ita ut piaculo sit ulla septimana scholis tam inferioribus quam superioribus ea subtrahere.
18. In superioribus classibus themata non tantum Solutae orationis linguaeque latinae sed etiam ligatae et graecae sunto.
19. Qui uberiores profectus fecerint ingenii sui vires in formandis et habendis declamatiunculis eêt disputationibus periclitari iubento.
20. Ad illud etiam annituntor ut singulis semestribus certamen dialogisticum vel comoedia publice habeat, cui exercitio dirigendo unus praeceptorum ber vices praeesto.
21. Repetitiones hebdomadales, menstruas et semestrales fidelissime obeunto, et in iis analysin et praxin grammaticam, rhetoricam et logicam severe exigunto.
22. In omnihus tum repetitionibus tum examinibus omnium ex aequo rationem habento, nec in iisdem quenquam praetereunto.
23. Draeceptor praeter labores ordinarios privatam oberam discipulis curiae suae impensurus, id ipsum faciat tempore commodo et ab omni lectione publice habenda libero et vacuo, et ita quidem ut inprimis quae publice sunt proposita inculcent fideliterque repetant. Semestre autem didactrum pro quator in hebdomade horis, imperialis esto.
3. De disciplinae administratione.
1. Disciplinae paedagogicae, ut ea sarta tectaque conservetur. praeceptores omnes pro virili concorditer incumbunto; inquirendo, denunciando, castigando: ideoque disciplinam non in unum derivanto, sed quae cuique delicta coustiterint, in suis discipulis expianto.
2. In monendo et castigando neque negligentes neque crudeles sunto: ingenuos pueros et qui sua sponte officium suum praestant beunevolentia, laudibus et praemiis dignantor et amorem literarum in iisdem excitanto; degeneres vero et refractarios. dui neque cohortatione neque praemiis, neque acri reprehensione in officio contineri possunt, moderata severitate in viam revocanto: aut si ne sic quidem ullave alia ratione curabiles fuerint, e paedagogeo ceu pestes communi tamen consilio exterminanto.
3. Sic etiam ius esto publice proscribendi eos. qui contra fidem datam disciplinae paedagogicae sese proterve et obstinate subducunt: eo quod enormibus delictis et criminibus implicati, vel spe et opinione sua non promoti et exempti fuerint, quibus fugitivis etiam aditus ad academiam praeclusus esse debet usque dum noxam suam expiarint ac scandalum paedagogeo datum, ut par est, repararint.
4. Piaculo sit quiecquam dissimulare aut exasperare amore vel odio cuiuscunque: aut in ad- ministratione disciplinae publicae quicquam privatis affectibus dare et iustae medicinae modum excedere.
—¹“"———


