Anhang.
Die Statuten von 1653.
1. Leges generales paedagogei.
1. Paedagogiarcha sit vir gravis et eruditus, imprimis pietatis amans et studiosus, eamque suo exemplo tenerae aetati commendet.
2. Praeceptores paedagogicos tanquam uεεmνοειs et collaboratores ne contemnat, sed quemque Suo loco decenter in ofticio contineat, iuvet et eius authoritatem imprimis apud pueros pro virili tueatur. Siquid unus et alter ex praeceptoribus in suo officio servando monendus, id debita cum moderatione, prudentia atque informatione fiat.
3. Praeceptores observato singulos ut unusquisque eorum lectiones sihi assignatas horis statis decenter tractet, nec aliud pro alio agat, aut e classe nisi necessitas manifesta sit, emancat, quam ramen praeceptores paedagogiarchae in tempore significent, ut alius in absentis locum constitui queat.
4. Ipse paedagogiarcha praeceptoribus reliquis diligentiae in ofticio sibi demandato exemplum esto.
5. Inter praeceptores rixae si exoriantur, suam paedagogiarcha authoritatem interponat, easque quam fieri potest, celerrime et prudenter tollat. Quod si cum aliquo videantur esse periculo coniunctae, nec ipse solus eas dirimere queat, decanum facultatis philosophicae, et ubi necesse fuerit ipsum rec- torem in auxilium vocet, ne discordia vigeat eo in loco, ubi plurimum concordia et studiis mutuis opus est.
6. Singulis diebus quoad fieri potest minimum semel omnes classes visitet, et an iuxta statuta tum a praeceptoribus tum a discipulis agatur dispiciat.
7. Paterno sit in pueros affectu et lenitate severitatem temperet.
8. Recens praesentatos pueros decenter examinet et in convenientem illos classem recipiat. Caveat autem ne superiorem quam merentur locum quocunque etiam respectu id fiat novitiis assignet, melius enim est posse eos surgere, quam ut deinceps de loco prima vice assignato deiiciant.
9. Meta singularum classium ratione lectionum tractandarum et profectuum ad quos pueros pertingere necesse est, iuste constituta a paedagogiarcha accurate Sservet.
10. Multis dictationibus non patiatur pueros onerari, cum utilius sit eadem crebrius repetendo inculcare, quam longis dictationibus tempus terere.
11. Pueros non nisi latina colloquia instituere permittat.
12. Tentamina per singulas classes menstrua sunto, in iis puerorum profectus exploret, atque secundum eos convenientem singulis assignet locum. De classe tamen in classem promovendi pueros extra examinis tempus paedagogiarchae ius non esto.
13. Si quis vel praeceptorum vel discipulorum enormiter peccaverit, paedagogiarcha ei malo prudenter occurrere studeat, et si solus malo contumaci tollendo sufficere non videatur adhibitis vel praecipuis vel omnibus collegis delinquentem coërceat. Si res sit difficilior ad rectorem et reliquos scholarchas negotium deferat.
14. Musices quoque rationem habeat atque curet, ut illa suavi potius quam asperiori docendi lege tractatur.
15. Rectorem, procancellarium, facultatis theologicae et philosophicae decanos pro ordinariis agnoscat scholarchis et eorum salubribus monitis decenter pareat.
16. Lectiones pro lubitu non mutet nec novas introducat tractetue aut tractari permittat citra rectoris, procancellarii et decanorum theologicae et philosophicae facultatis scientiam et permissum.


