10 E⸗
modius possint. Quod si qui adolescentes in triviis hisce bene progressi fuerint, et reditus huic operi attributi forsan residui superfuerint, eis spem facimus ad majores facultates celebrioresque Academias cum aliquo subsidio ex iisdem re- ditibus superfluis adspirandi.
Omnes autem huie Scholae!) addictos, tam²) docen- tes, tum discentes omnino pietati, modestiae, temperantiae, continentiae, publicae tranquillitati, honestati, gravitati morum nec non reliquis Virtutibus, quantum possunt studere, cum- primis decebit, hinc*) fore in spem maximam venimus, DEUNM Jmmortalem per Unigenitum Filium 16„ εαον, me- diante Spiritu Sancto, omnes conatus, omnia studia, omnia denique mutua officia benignissime fortunaturum. IIlud porro adjectum volumus, si qua ratione, quod omen DEUS unicus omnis boni et auctor et conservator certissimus clementer avertat, contingeret, ut bona hacc supra dicta pecuniae summa in aliud quam in Scholasticum hoc munus, converti unquam debeat, quod eo superveniente casu nobis et Successoribus nostris hujus institutionis, fundationis et erectionis, adeoque quicquid liberalitatis huic contulimus, perpetuam revocatio- nem ad alios, cum pios tum Reipublicae necessarios usus expresse reservamus. Faxit CHRISTUS OPTIMUS MA- XIM US, ut opus isthuc,) quod in nobis clementer operatus est, in sui ipsius honorem et gloriam nec non Reipublicae Christianae utilitatem foeliciter usque ad hujus mundi finem succedat atque proficiat, Cui uni cum DEO PATRE et SPIRITU SANCTO, DEO Unitrino perpetua laus, honor et gloria, in aeterna Secula Amen. Datae sub Sigillo nostro Abbatiali in testimonium evidens omnium praemissorum ⁵)
¹) Winkelmann hat nostræ hinter Scholae.
2²) Vergl. S. 7. Winkelmann: tum-cum.
³) Winkelmann: sic.
¹) So ſteht auf dem 7. Halbbogen, Winkelmann: istud. ⁵) Winkelmann: promissorum.


