9&
cessionis nostræe instrumento continetur, conferimus, eidemque pio usui mancipamus, Ea scilicet ratione ut Viginti Adole- scentes tam ex nostra Jurisdictione, quam ex Principatu Has- sig aliisque Vicinis Provinciis ad hoc selecti, qui et morum honestate et ingeniorum dexteritate commendabiles, eximia Indole et¹) probitate singulari praediti sint, ex annuis pensionibus ac proventibus supra memoratæ sortis ab Oeco- nomo in hoc instituendo publice alantur, iisdemque in aedibus Scholæ deputatis ²) diu noctuque morentur, singulis matu- tinis ac vespertinis temporibus, orationibus et praecationibus, statis horis, vacent et bonarum Literarum studiis gnaviter incumbant. mtti
Cum autem non omnes homines, uto de quibusdam pro- diderunt historiæ, auο⁵dæαoo esse possint, sed bona inge- nia etiam quemadmodum alioqui fertiles agri ut*) plurimum diligenti cultura opus habeant,“ ad excitandos naturæ inge- nitos igniculos, cumqœ gravissime a philosopho Aristotele stagirita animi puerorum tabulæ rasæ, in qua nihil quidem descriptum sit, omnia tamen describi possint, assimilentur, merito ad colenda*) hujus modi ingenia ⁵) et ad excitandos illos igniculos et naturæ scintillas tenerorum mentibus innatas, Praeceptores cum pii tum undiquaque docti, nec non morum praestantia insignes eligendi atque coetui discentium praefi- ciendi erunt. Quibus Singulis et Cuilibet etiam pro modo et facultate eruditionis provectus ⁶) curæ et laboris sui men- sura, salarium honestum et suæ dignitati ac statui conveniens attribui, ex supradictis reliquis reditibus volumus atque de- cernimus, quo liberalius studiorum suorum otio perfrui ac Juventuti suae fildei commissae diligentius invigilare, eamque in Sacris linguis et caeteris humanitatis artibus erudire com-
¹) Der 2 Halbbogen und Winkelmann haben ac.
²) Mit deputatis endet der 2. Halbbogen.
³) Winkelmann hat et.
4) Winkelmann hat extollenda.
⁵) Die Worte et ad excitandos illos igniculos fehlen bei Winkelmann. ⁰) So der 6. Halbbogen, Winkelmann: profectus.


