P OLEMO apud Athenæum XV, 55. p. 693 sqq. recenset parodiarum scriptores IHipponactem (eueri roũ„έeενοο), Hegemonem, Epicharmum, Cratinum, Hermippum(qui parodias comodiis inseruerunt), Matronem, Eubœum, Bœotum, Timonem, quorum tamen præter unum fortasse Timo- nem nemo parodias in distichorum formam redegisse videtur. Atqui To*ν⁶οο 7)&eyeic subinde eam quoque induit vestem versicolorem, ut vel res viles ac vulgares verbis gravibus atque heroicis exprimeret vel aliorum poetarum dicta e seriis in ridicula converteret vel omnino senten- tias pronuntiaret priorum poetarum dictis oppositas. ¹) Rectissime igitur Welckerus ad Theogni- dem p. LXXX observavit ipsam parodicæ poesis naturam ferre ut in gnomis imprimis sedem habe- ret. Gravitas enim, inquit, facillime provocat ludibrium, et morum praæcepta si cui tædiosa veniunt non serio oppugnando sed cavillorum facetiis declinari vel procaciter propelli solent: longe maxi- mam autem ad illud genus vim habet iocandi ingeniolique ostentandi innata homini cupido atque voluptas. Hinc omnino factum est ut, quo quæque paræneses maiorem nactæ essent auctoritatem, eo facilins in deteriorem et iocularem sensum detorquerentur.
Antiquissimus eorum poetarum qui elegiam 1ιένς excoluerunt ASIVS Samius, Amphi- ptolemi filius, ²) fuisse videtur, quem Athenæus III, 99 p. 125 B oνντ qdesignat Tονꝙπα 1⁴Hνv νεemνον quanquam nemo veterum scriptoruam memoriæ prodidit quonam temporis spatio ille floruerit. Hoc tamen verisimillimum esse videtur Asii ætatem haud ita multum ab Olympiadum initio abfuisse, propterea quod Pausanias IIII, 2, I eum ordinem servavit, ut post Hesiodi Eœas et carmen Naupactium una cum Cinæthone qui flornit Olympiade tertia*) Asium quoque laudaret genealogiarum poetam: IIuϑειςανααάα ι õνο eν½ ꝙε*εκφ˙‿μας oiruνee ade TToxuν⁴ov sycrοντo ε MeGανννα&ꝓeksSdν rdâ ε Toiag zcunerae zad Fέπ τό̈ Naundxric, r9ο do d‿rog 6bdc Kivdidν α o tog&fensaLofdan.
1) Quintilianus I. O. VI, 3, 96 sq. Adiuvant urbanitatem et versus commode positi,
— seu verbis ex parte mutatis,— seu ficti notis versibus similes, quæ πραοοο dicitur. cf. A. Weland de præcipuis parodiarum Howericarum scriptoribus apud Græcos (Gottinge 1833) p. 6 sdq.
2) Pausanias VII, 4, 2. cf. II, 6, 2. ubi tamen codices habent oðο pro otoc, Va. Auqurolcuor, M TA†ꝓοπστοοιιον‧, Pe. Lb. Suquπtoeοαν pro Anqrodtor.
³) Vid. Clintonis fast. Hell. Vol. I p. 155.


