— 6—
Atque haec eadem sententiarum diversitas, quae istos Graeculos, etiam nunc interpretes distinet. Illorum, qui nuper ad interpretationem loci accesserunt, primus mihi nominandus est vir clarissimus Porro. ls in suis observationibus criticis in Thucydidem, p. 177, seqq. ad istum locum illustrandum valde incubuit et quid vires possent, expertus est; in nonnullis ad sententiam prioris scholiastae sese applicans, in aliis nec minimis ab eodem recedens. Comprobat Atticam nomen subiectum; deinde, Wyttenbachio aliis que obtemperans, Naà τοε ⁵μετακάκes interpreta- tur esse ob migrationes advenarum in Adlicam. Utrumque bene puto fac- tam, cetera non item. Sensum enim, ait, hunc esse: Atticam, propter immigrationes, et ceteris rebus, quamvis his multo miĩnus, et in primis civium numero auctam esse. Videlicet particulam aανs a viro impletam esse ver- bis Asweg · Ar92e A⁴ededra. Quod vero sustinet affirmare etiam, ista verba facillime ex opposito repeti posse, atquc oppositi vice fungi ap- paratum bellicum, quem potissimum vocabulis i⸗ τᷣ Aαλπανᷣ signiſicari: ve- reor, ne Graecali judicio suaeque ipsius opinioni nimium indulserit. Hoc enim vir animum induxit credere, de sententia Thucydidis duabus maxime rebus inmniti civitatum incr ementa, frequentia hominum et appa- ratu belllco. Quam politieam, credo, scriptoris philosophiam ut probet, ad superiora ac remotiora dicta recurrit et confugit, ad haec: 2ad Na“ 4˙rà eIrs 2‿νσεμιν mυένααν επeχά, oirs 15 AAn sdusos. Sed fortasse neo nihil, nec omnino ista significavit Thucydides, quae ex his verbis colligere co- natur vir doctissimus; quem nollem, paucis excerptis et apprehensis, plura atque majora pretermisisse. Profecto instantius de incrementis ci- vitatum quaerenti prudens Atticus non defuisset; memorasset,(quod quidem ex contrariis vittis, quae priscis Graecis exprobrat, coniici li-
cet) haec inquam, memorasset rerum incrementa: commercium, quo


