— 18—
videri non potest, quod etiam rebus vitae cotidianae in ejus fabulis locus est: nam ipse quidem dicit ¹), Athenienses maximum percepisse fructum ex fabulis, cum in iis res domesticae et vitae instituendae ratio sagacissime excogitata spectatoribus proponeretur. Euripides igitur, ut ipse est rœνοοονο˙, qualem Bacchus eum denotat ²), ita civium quoque animos ad sophisticas hasce artes attrahere studet.— Jam vero quales sint personae Euripideae considerantibus nobis dubitatio vix oriri potest, quin cum tota ejus poësis a vera arte tragica abhorreat, personarum etiam, quas in scaenam induxit, perversi sint mores. Ac primum quidem dignitatem illam ac gravitatem Aeschy- leam personis Euripideis totam fere deesse apparet: nam quo misericordiam quam maxime fieri potuit in spectantium animis excitaret, heroes tam mala semper fere condicione utentes fecit deque eorum auctoritate tantum detraxit, ut personae illae jam omnino nihil fere ab hominibus cotidianis possent discerni. Neque enim solum pompa regia, forma, animi magnitudo illis personis erant alienae, sed ab Euripide id ipsum quam maxime spectabatur, quomodo heroes illos quibuslibet et animi et corporis vitiis indueret. Quare Aeschylus aptissime Euripidem rrτοπασάο⁶σνναναάα ασeυινυο oanrdd= ³)(i. e. mendicorum fictorem et pannorum consutorem) significat, propterea quod ad spectatorum misericordiam quam maxime excitandam heroes vel mendicos vel claudicantes in scae- nam induxit. Inter omnes illos miserrimus erat Telephus, claudus ille mendicus, de quo vide Nub. v. 922, Kockium ad Equit. v. 813, Acharn. 411— 19. Confer etiam Ran. v. 1063:
7r00oν 1μσoτ οdς εϑαάρσενονιαιας Odxν αe(0μνιισινμν, d S1ενο
roĩεc d ονσποανι ρνυονν tps (i. e. primum reges pannis induens, ut miserabiles hominibus viderentur esse). Inde factum est, ut opulentissimi ac copiosissimi reipublicae cives heroes illos miserabiles Euripidis imitantes pauperes simularent et dιεασσιντοεττ³αι⁴) liturgiis praestandis se subducere studerent. Ab Euripidis igitur nimio plausus adipiscendi studio repetendum est, quod nullum fere discrimen intercedit inter per- sonas agentes: nam servi non minus primas partes in fabulis ejus agunt, quam homines ingenui illustri loco nati. Euripides quidem ipse v. 948 sdq. dicit:
2rerr dαnd 1dν 1τοσυτνναεμmπ⁶πs⁶ι⁶⁵ενωντμαρι dν dAσνν,
a³2 Ʒεyν /mR„dij e 11 νιό ³ϑό⁷⁵οs u⁴εν τμνον,
x deαmOποεmσ Qκ αρνοεωνοο ½ ꝛN⁊Rοxν dν (i. e. deinde a primis inde versibus nullam personam otiosam sivi: nam et mulier et servus loque- bantur mihi perinde ut herus, item virgo et anus). Omnium personarum partibus ita exaequatis, ut recte exposuit ad v. 952 Th. Kockius, fieri non potuit, quin aut omne personarum discrimen detereretur et servis et mulieribus oratio heroum vel disputatorum subtilium tribueretur, aut, hujus discriminis ratione habita, tragoediae dignitas imminueretur. Cum igitur Aeschylus perso- narum vitia, cupiditates turpemque vitae rationem a fabulis amoveat et, quomodo haec omnia aptis- sime cernantur, doceat, Euripides, quippe qui immodice auram popularem captaret, id maxime spectavit, ut personas ad efferatam et immanem animi perturbationem adductas repraesentaret. Quod potissimum ad mulierum personas pertinet, inter quas principatum tenent Phaedra illa et Stheneboea. 5) Euripidem id omnino studiose egisse, ut mulierum mores corruptela depravatos castigaret, cum ex multis fabularum locis, tum e Thesmophoriazusis intellegitur, quarum totum
¹) Ran. v. 971 sqqd.
*) Ran. v. 80.
³) Ran. v. 842.
¹) Ran. v. 1014.
⁵) Ran. v. 850, 1043, 1048, 1078.


