Aufsatz 
De Prodico Ceo / von C. Diemer
Einzelbild herunterladen

6 8. X . 2 L o = . EE 8 X 2*

DIPRODIGCO(CI.

Dissertationem, quae tertio quoque anno annalibus hujus gymnasii praemitti solet, scri- pturus quum Prodici vitam et doctrinam explicare institui, quoniam perpauca nobis de illo a vete- ribus tradita eaque a viris doctis diligentissime jam tractata et excussa sunt, ut non id quidem agere potui, ut novam aliquam et inexspectatam huic quaestioni lucem afferrem, ita operae pre- tium videbatur varias priorum opiniones in brevi conspectu componere et omissis omnibus, quae non ad ipsam rem explicandam pertinerent, qui locus illi in historia philosophiae et literarum graecarum tribuendus esset, inquirere.

Primus de Prodico singulari libro disseruisse videtur Cubaeus, ¹ cujus tamen liber nunc obsoletus prope nihil habet, quod respiciendum sit. Diligentissime autem et summa cum doe- trina eam rem tractavit Welckerus, ² cujus auctoritas vel ubi impugnanda est maxime nos commovere debet. Praeterea multum adjumenti afferunt, ut alios omittam, Spengelius, ³ C. F. Hermannus atque ex iis, qui historiam graecae philosophiae conscripserunt, maxime Zellerus. Novissime, quod equidem sciam, de Prodico scripsit Cougny Francogallus, qui rectissima quidem voluntate, sed nimio illius celebrandi studio inductus multa temere contendit, ceterum grammaticis et rhetoribus plus justo confisus prope omnia illorum commenta pro veris accipit.

Ex veteribus scriptoribus plurima nobis tradiderunt Philostratus, Suidas, scholiastae Ari- stophanis; sed diligentius inquirenti facile apparet eos magna ex parte nihil aliud nisi a scripto- ribus Prodico aequalibus vel aetate proximis tradita repetisse aut exornata et in majus aucta retulisse. In his autem Plato summa auctoritate atque unus omnium instar esset, nisi propter

1. A. Cubaeus. Xenophontis Hercules Prodicius et Silii Italici Scipio praemissa de Prodico disser- tatione. Lips. 1797.

2. Kleine Schriften zur Griechiſchen Litteraturgeſchichte. Zweiter Theil. Bonn 1845. S. 393 541.

3. Nuναηeςτwv⁷ᷣ ½νν.

4. Geſchichte und Syſtem der Platoniſchen Philoſophie ꝛc.: Disputatio de Socratis magistris et disci- plina juvenili Marburgi 1837.

5. Die Philoſophie der Griechen. Erſter Theil. Tübingen 1856.

6. De Prodico Ceio Socratis magistro et antecessore. Parisiis 1857.