7
— 26—
merantur et Liturgica,— quoad aliquas saltem ejusdem partes, illas nimi- rum, quibus ostenditur, quà ralione rubniearum praecepta executioni sint mandanda*)— et praeprimis Asceticea. Quanti haee sit momenti nonnisi is ignorare potest, qui nunquam secum reputavit, omnis scientiae religiosae culmen et fastigium reconciliationem esse et unionem cum Deo. Universa revelatio ultimò eò tendit, ut homo per peccatum a Deo avulsus ad eum reducatur, et ut sonentur vulnera humanae inflicta naturae. Nulla autem facultatum animae humanae magis quam voluntas est sauciata, et cum ea sacrà ascesi praccipuè restauretur, per se patet, quanto sit opere necessaria sacerdoli disciplina ascetica, seu, si mavis, inductio in animo- rum curam sensu strictiori sumptam, quà, quo modo pro cujuslibet pecu- liari dispositione in praxin deducantur ea, quae de hominis juslificatione Tkeclogia docet theoretica, exponitur, quaeque propter magnas, quibus implicata est, difſſicultates, a d. Gregerio M. ars appellatur artium. Atque hace satis. Qui plura de studiorum ratione, quam in hocce nostro Semi- nario sequimur, nosse desiderat, ea reperiet eximio in opere:„Ueberſicht des geſammten Unterrichtsweſens im Großherzogthume Heſſen. Gießen 1839 aà Cl. Linde edito, in Juo sub num. V. lit. B. studiorum ordo et ratio in
Seminario episcopali moguntino ita exponitur, uti ad amussim et Seminario
⸗) Cognitio rubriearum ac sacrae scientia Liturgiae apprimè sunt discernendac. Illa regularum, quae externum modcrantur cultum, ct notitiam, et cos exequendi com- plectitur dexteritatem. Qui autem huic dat operam, cacremoniarum et originem et sensum significationemque iuvcstigat, què iis deinde sacerdos et sui ipsius et Christi fidelium mentem„per haec visibilia religionis et pictatis signa ad rerum altissima- rum, quae in Missae sacrificiow“(aliisque cultůs catholici partibus)„latent, contem- plationem excitet.“— Liturgiae studioso persunasum omnind sit oportet, dr1Gσα, xver ανꝶτιακ⁴ν quasi animam esse rituum sacrorum; et qui soli caeremoniarum exter- narum cognitioni ac executioni adquiesceret, quin progrederetur ultra, non secus Ee- clesiac adversaretur intentioni, ac ille, qui cultum merè externum Numini arbitrare- tur acceptum.— AMA. Go0„ illam, parcè licet(prout res id admittit), peropportune tamen exhibet egregius, qui nuper diocccsis hujatis presbyteris traditus est, liber ritualis.


