Aufsatz 
De fine et institutione Seminariorum clericalium, necnon de praecipuis, quibus eorum finis obtinetur, mediis Diatriba, quam, ferias Paschales jussu reverendissimi ac illustrissimi domini Johannis Wilhelmi Bausch, episcopi Limburgensis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24.

nec tacitis auctibus adolescant in virum robustum in Christo. Aliorum li- terae sunt ejusmodi, ut non parum mullos poenituerit insumptae in illis operae, ac saepenumero fit, ut- qui per amnem vitam pro tuendis illorum decretis ad mortem usque depuguarunt, in ipsa morte ab auctaris sui fac- tione desciscant. At felix ille, quem iu hisce literis meditantem mors oc- cupat. Has igitur toto pectore sitiamus omnes, has amplectamur, in his jugiter versemur, has exosculemur, his demum immoriamur, in has trans- formemur, quandoquidem abeaunt studia in mores..... In quibus si quis piè philosophetur, orans magis quam argumentans, et transformari studens potius, quam armari, is nimirum comperiet, nihil esse, quod ad hominis felicitatem, nihil, quod ad ullam hujus vitac functionem pertineat, quod in his non sit traditum, discussum et absolutum-...

Ita ille, et praeclare quidem. Si studia ulla, theologica certe, obire debent in mores. Quid enim pius interrogat auctor Imitationis prodest, alta de Trinitate disputare, si disputantis vita voluntati refraga- tur Trinitatis? Quid prodest de Sacramentorum materia accurate discur- rere, si discurrentem cura deficit et solicitudo, eos ex Sacramentis ca- piendi fructus, quos Redemptor eadem instituens intendit? Non tan- tuùm non prodest quidquam, sed nocet etiam plurimum, cùumservus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et confecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis(Luc. 12, 47)*).

Caeterum studia literarum co, quo mox indicavi, modo considerata, mediis, quae Seminarium praebet, asceticis magis sunt adnumeranda. Ast praeter finem mediis hucusque recensitis adsequendum alter adhuc in Se-

minariaet de hocce nostro praeprimis loquor obtincatur necesse est.

Ingenium certè nobile, Erasme! fuit. Felix, si mixtas Iabruscas dulcibus uvis Prodiga desisset vinea ferre tua. *) Cfr. Chrysost, I. c. lib. IV. c. 11. ör! eαικάα̈᷑ XƷαειαστεοα Ltres uαοεανα rd rdr ieεουν α‿μαάςοε⁹ατα, ra 10y 180 v.