— 25—
morata licel reperire. Unum hoc lacitus praeterire haud possum, quod, ne sacerdos Eucharistiam quotidie deinceps confecturus et sumpturus, fre- quentià istà aut opprimatur, aut eàdem tepescat(alterutrum enim aceidere frequentius, experientia docet) alumnus Seminarii praesertim tempore jam ed saepius sacram obeat Synaxin oportet, quo propius ad sacerdotalem ordinem suscipiendum accedit.— Qni modo nonnisi statuto die, pluribus videlicet interjectis hebdomadis, sacrae accumbit mensae, posthac subita rerum per Ordinationem mutatione factà, vix ac ne vix quidem eà, quà par est, devotione, eàque continuo duratura, sacrosancta celebrare poterit
Mysteria.
Ut ad finem superius delineatum pertingat Clericus, praeter media hactenus indigitata, aliud ipsi partim necessarium partim perquam oppor- tunum ipsa exhibent Theologiae ac ss. literarum studia. Nemo, prope di- cam, ignorat, per scientiam doctrinamque sacram nos elarè intueri et cog- noscere, quaenam vera beatitudo sit, quaenam falsa, ac proinde scientiam hanc non ultimum eorum esse mediorum, quibus ad veram pervenitur feli- citatem. Quamobrem reliquae omnes disciplinae, earum pace dixerim, subjici Theologiae debent, ac recte congruenterque SS. Patres aliosque sapientes viros locutos esse profitemur, cum studia vana et inutilia appel- larunt illa, quae ad pietatem veramque animi sapientiam minimè condu- cunt.„Neque enim, ajebat S. Augustinus, quisquam melior aut felicior est, quod praeter Deum alia noverit, aut ignorat.-— In his— verba sunt Erasmi Roterod.)—(Evangelii) deinde(juvenes) versentur studiis, do-
„) Ex Paraclesi, quae sicut complura alia ejus scripta, falsa continent mixta veris. Scripta ista qui legit, prae oculis habeat oportet quaternos illos versus, qui- bas Joannes Vitafis vivam Lrasmi repraesentat imaginem:
„Lubriea si tibi mens fuit, et spinosior aequo,


