Aufsatz 
De fine et institutione Seminariorum clericalium, necnon de praecipuis, quibus eorum finis obtinetur, mediis Diatriba, quam, ferias Paschales jussu reverendissimi ac illustrissimi domini Johannis Wilhelmi Bausch, episcopi Limburgensis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

subjecit, summa, qua homines amplexus est charitas, apertransiit enim henefaciendo- egregium exhibent, quod imitetur exemplum.

Prae omnibus vero imitandum ipsi est studium orationis, cui Serva- tor incubuit, quoties per labores licuit pro genere humano exantlandos. Magna temporis Semiuarii pars itidem consecranda est sacro huie exerci- tio, eliam, et praecipue, deinceps in cura animarum continuando. Nihil amplius de mentali, quae, linguà silente, cor evocat ad sanctum cum Deo colloquium, oratione dico, cùm ejusdem jam superius mentio sit facta. Pauca tantum de precibus, quae non animum solùm, sed et lingnam occu- pant, de horis, ut ajunt, canouicis attingam. Et lege et consuetu- dine ecelesiasticà, quae legis vim obtinuit, quilibet vel ad sacros ordines promotus vel beneſficio ecclesiastico instruetus ad illas tenetur quotidie persolvendas, et hic quidem, si easdem nullo abice praepeditus omittit, etiam beneficii fructus enon facit suos-(Cfr. Conc. Lateran. IV. Cap. Dolentes.- Conc. Later. V. sess. 9. can. 9. et hullam Pii V. a. 1571 editam).

Accuratam ofſicii persolutionem, vir ait eruditus aeque ac pius*), nostris temporibus non pauci sacerdotes, perverso aetatis genio inflati, vel parum curant, vel plane negligunt, immo mordaeibus verbis perstringunt, atque hac in re conscientiosiores non rarò risui exponunt. Leves et te- pidi sacerdotes, qui, proprii statús penè obliti, se saccularibus implicant negotiis, per praeceptum recitandi officii quam maximè impelluntur, ut per sesquihoram saltem quotidie, se esse sacerdotes, meminerint. Quod autem ad bonos attinet et ferventes presbyferos, ii certè, dum divinum

persolvunt: officium, pro modulo suo cum S. Augustino confiteri possunt:

) Ignatius Feigerle in vita S. Thomae a Villanovs, pag. 150 et sqd. Quae bassim contra Breviarii recitationem objici solent, breviter et nervose refellit. Braun pag. 380 et sdd. Part. 1mae operis:Syſtem der chriſtkatholiſchen Moral. Legi hae de re praecipuè adhue meretur: F. B. v. Schwingheimb:Ueber das Brevier mit Berückſichtig⸗ ung der dagegen erhobenen Einwendungen. Linz 1838.

3⸗