Aufsatz 
Peri daimonos Homeriku / scripsit C. Cuntz
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8 8

4

Leguntur tot auctores et graeci et romani, ut vix delibalo uno ad alterum transeamus, neque quidquam pensi habeamus, utrum ingenio auctoris recte indagato, temporibus quibus vixerit satis comprehensis, dictione qua usus sit intellecta, frugis aliquantum inde perceperint ado- lescentes, necne. OQuamquam ego nimium praecipi nolo, et arbitrium magistri in eligendis auctoribus eorumque scriptis libenter amplector, nescio tamen, an Britanni et Francogalli melius fecerint, quum, quinam auciores, quot et quaenam scriptorum partes sint legendi, accurate praeceperint. Verumtamen ut ommittam, quaenam artes et disciplinae sint potissi- mum neglecta, quinam autores veteres sint legendi, quibus finibus sit circumscribenda rerum in scholis discendarum provincia; ut omittam, qua ratione sint tractandae res, quibus, ut altius penetrent in adolescentium animos, in gymnasiis imbuatur iuventus, unum hic nomi- nare liceat Homerum, qui admodum neglectus esse mihi videatur. Dii prohibeant, ut sim Zoilus, ut certo prohibent, neque adducor, ut assentiar L. Dissenio, J. F. Herbarto, et Jo. Scaligero.*) Sed Homeri carminibus legendis plus temporis, studium magis praecipuum et singularée, maiorem curam et operam, atque adhuc factum est, tribuendam esse summopere volo. Atque hic ille versatur daiucy posthomericus, qui male praeceperit, qui tam multa tamque varia immiscendo praecipua qnaeque et divina corrupuerit, imminuerit, abiecerit. Homerum restituam in locum, quo dignus est doctissimorum virorum testimoniis. Ax ⁴ν reoOo Oroc, 05O 0lcy XGroc iam cecinit. Theocritus(XVI., 20.)*0 oO äptoros xal d&lraroc riv oro recte iudicavit Plato, ορ ναοσσα ναοσνuανο ab Feuchv ändvro r- .. v. Hisce praemonitis ad rem propositam progrediar.

Aaiv oritur ex daννν() testibus Platone(Crat. p. 398, B.), Hesychio alisque ànο roõν Saivat, et significat deum, qui omnia scit, qui recludit intimos animi recessus. Sunt qui malint (e. g. Passow s. v.) dπο τοο dοαααε, ut sit Staε« al dtOc v G, quod, etiamsi per se ipsum non discrepat, abhorret tamen a Homerici daiuovoc natura.

Jam vero in definienda et circumscribenda daiuovo« vi et natura Odyssea plane sepa- randa est ab Iliade. In Odyssea daduy est Deus ille, cuius natura certis quibusdam finibus nondum est limitata, cuius partes nondum sunt peculiariter tributae et definitae, ut inferorum Plutoni, superorum regnum traditur Jovi, sed dainoy communis omnium rerum est numen, nomine proprio et praecipuo nondum addito. Omnibus fere locis bonum est numen, homi- nibus propitium, aliquot modo locis iracundum idemque benevolum, quod corrigendo et casti- gando ad bene beateque vivendum ducere studeat mortales. Nusquam fere eodem cum aliis verbis nexu vel coniunctione occurrit, semper et ubique ad finem versus positus, tribus ver-

*) Kurze Anleitung für Erzieher, die Odyssee mit Knaben zu lesen. Mit einer Vorrede von J. F. Herbart. Gött. 1809.

Jo. Scaliger epp. I, 1: Vix delibatis coniugationibus graecis Homerum cum interpretatione arreptum viginti diebus totum didici. Poeticae vero dialecti vestigiis insistens grammaticam mihi ipse formavi, neque ullam aliam didici, quam quae mihi analogis verborum Homericorum observata fuit.