Ilepi daihovo Optxoο
scripsit
Dr. C. Cunitz, Professor.
oc abrc dakacda Av, My Tiholα r0d véx aοα, 0b XbPGv dddtwv. Tzetzes, Jo., chiliad. carmine de educat. filiorum. Antequam ex electorum commentariis, quae, quoad per otium licebat, conscripsi, aspt daiονορ rαοο excutiam aliquid, haud absonum videtur de alio quodam daemone, qui nostro saeculo in Germaniae gymnasiis exsurrexit et subinde artem suam. naviter exercuit, pauca monere. Nulla est sane doctrinae humanae res, quae toties in iudicium vo- cata, in tantis erroribus versata, toties emendata, mutata et mutilata est, quoties iuventutis erudiendae via alque ratio. Verumtamen quaevis aetas, ne dicam quivis cuiusque scholarum conversionis inventor vel perfectus artium scholasticarum magister, recta ubique et pueris educandis prorsus salutaria secundis avibus et indagasse et instituisse sibi visi sunt, atque quae etiamnunc regula habebatur et norma, mox novis cessit praeceptis etl legibus ita ut quaecunque optima visa sunt omnium consensu ad animos inveniles recte informandos, inter- jectis aliquot annis, in contrarias partes conversa vel maxime obnoxia haberentur. Ouoniam quisque eruditione aliqua et doctrina est ornatus eorum, penes quos est imperium, et in eru- diendae iuventutis ratione aliquantum nosse vult, quivis ex se regulam et exemplum deducere posse putat, cum in sua provincia, tum in hac re iudices et esse et haberi volunt ei suum quisque iudicium arbitratur prae ceteris optimum, consilia inde orta diversa perversitatem gignunt et alunt et scholae his arbitris et reformatoribus existunt et docendi rationes, qui- bus, quum vitales non sint, aliquamdiu utimur et rebus male gestis iterum abiicimus. Cedam equidem Ictis in iure dicendo, cedam medicis in corpore sanando, cedant illi ludorum ma- gistris in erudienda iuventute. Factum est, ut in nostras scholas paullatim immitteretur tanta linguarum et aliarum disciplinarum copia, ut iuvenilis animus, iuvenile ingenium distrahere- tur neque in ulla re longius versatum et exercitatum ad frugun pervenire posset. Ouod quum appareret, rescindere et separare conati sunt qui suum sibi imperium vindicare posse videbantur et scholas condidere, quibus adolescentium studia in qduo illa castra sese recipere cogerentur. Mittam alteras et in iis, quae potissimum ad humanitatem spectare dicuntur. liceat paullulum commorari, nam Displicet ambobus, qui vult servire duobus. Campus, in quo libet exercere iuventutis vires, nimium extenditur supra iustos fines; non solum artium, sed linguarum etiam augetur et cumulatur numerus adeo, ut divinum illud ne multa sed multum iamdiu haud procul abhorreat a communis sensus consuetudine.


