EMENDATIONES LYSIACAE.
—
Quicunque studia sua in Lysiam converterunt, huius oratoris verba non pauca corruptelarum sordibus valde depravata esse haud dubie intellexerunt et Franzio assensi sunt, qui de hac re in adnotationibus criticis, quas editioni Lysiae adiecit, p. 253 hoc iudicium facit:„Neque enim mihi videtur ullus alius scriptor tam egregie esse depravatus quam hic ipse Lysias, sive labe vetus- tatis sive librariorum neglegentia.“ Quare mirandum non est in eius orationibus non paucos in- veniri locos, qui, quamvis doctissimi et sagacissimi viri, inter quos honoris causa Sauppium ac Rauchensteinium vivos, Scheibium ac Kayserum mortuos nomino, in iis et interpretandis et emen- dandis summa cum diligentia eximiaque cum laude versati sint, non ita nec explicati nec emendati videantur, ut omnia bene recteque procedant neque quidquam dubitationis relictum sit. Atque quoniam ea quidem scripta, quae legentibus nobis magnae delectationi sunt, quo maior et iustior sit delectatio illa, quam ex iis percipimus, vitiis liberare quam maxime cupimus, mihi quoque faciendum putavi, ut, quantum possem, nonnullos Lysiae locos, qui corrupti videntur, quamvis saepe et diligenter iam ab aliis tractati sint, non modo de integro examinarem, verum etiam si ea, quae a viris doctis in medium prolata erant, mihi non satis probanda videbantur, aut alio modo interpretarer aut alia eaque nova coniectura usus emendarem. Atque in arte critica facti- tanda cum eam, quam viri docti inire solent, rationem secutus, ut unum alterumve verbum mutarem, tum ita corruptelas quorundam locorum tollere conatus sum, ut verba sine dubio corrupta, quorum labem viri docti plerumque his ipsis verbis deletis resecare studuerunt, una vel duabus lineis ante aut post eum ponerem locum, ubi in codicibus manu scriptis leguntur.
De hac autem emendandi ratione iam pauca mihi dicenda sunt. Satis constat plurima vitia calami ita orta esse et etiamnunc oriri, ut oculus librarii, qui opus aliquod transscribit, etiamsi ipse eius auctor est, iusto saepius aberret manusque eius in scribendo peccet. Ita fieri solet, ut ille non modo idem verbum repetat atque bis ponat aut similitudine litterarum deceptus unum alterumve verbum omittat, sed etiam verba aut quae posteriore loco legebantur, in superiorem transponat, aut quae priore legebantur, in posteriorem transferat. Quod cum factum est, librarius
quae omisit verba, inter lineas aut in margine adscribere cogitur, qua re facillime insequens libra- 1


