——
hanc optimam veri inveniendi viam ratus, neque vereor, ne carbonem, ut ajunt, pro thesauro invenisse dicar, ut fabula, quam de monte parturiente tradit Phaedrus, ipse fiam. Sed quid saepe nostra valent consilia? Accidit, ut propter typorum inopiam tantum temporis excudendo insumeretur, ut plurimos articulos nimium contrahere necesse esset. Quo factum est, ut primae tantum paginae primum operis consilium demonstrent, ceteris nulla fere nisi brevitatis quasi Phaedrianae ratione habita compositis.
Sed hujus inconstantiae et errorum, si qui sunt, et eorum, quae omissa suspicor, veniam me impetraturum spero ab iis, qui vim illarum difficultatum secum reputaverint, quae quidem saepe tantae fuerunt, ut irato Deo opus susceptum mihi videretur.
Ceterum editionem Orellianam criticam, ut par erat, secutus iisdemque notis, quibus Orel- lius, usus sum. Quare P. significat cod. Pithoeanum, R.— Remensem, N.— Neapalitanum sive Perottinum, V.— Vaticanum, qui ab Angelo Majo repertus, Neapolitani exemplum videtur, A.— Anonymum Nilantii, D.— Danielis schedas, S.— editionem Schwabianam.
Scripsi Cal. Martiis.


