Aufsatz 
Index Phaedrianus
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Singula per totum, totum per singula nosse.

Aemulus Aesopi Romanus, Phaedrus, qui Augusti libertus fertur, postquam a Seneca vix, a Martiale et Avieno obiter laudatus fuit, mortis tenebris in perpetuum traditus esse videbatur, quum repente, anno 1596, Petrus Pithoeus, doctus ille Gallus, exstitit ac mor- tuum in vitam revocavit. Atque inde ab illo tempore fabularum scriptor, quippe qui in ipso- rum solo natali vires ac vitam reciperasset, a Gallis praecipue cultus ac dilectus est. Tan- tum enim abfuit, ut codicis, in quo sepultus jacuerat, auctoritas ab iis impugnaretur, ut im- petus in Germania primum a Christio in eum factus, deinde post Lessingium a Docenio repetitus, denique a Bernhardo non repressus, Gallis aut repelleretur aut repellendus non videretur Cujus rei causa fuisse praeter rei veritatem videtur, non tantum quod Phaedrus quasi popularis judicabatur, sed etiam quod Lafontanius fabularius, quem vocant, obscurum medii aevi poetam imitatus videri non debebat. Quamquam eum et Romulo, fabularum scriptori, et Mariae, quae dicitur de Francia, haud pauca debere bene scio.

Ac jam amplius centum anni exacti erant, ecce nova res mira! Phaedrus, qui ante annum, quem diximus, deploratus fuerat, idem nunc uno libro etiam augetur. Dorvillius enim, per Italiam iter faciens, Parmae codicem indagavit, qui praeter fabulas Phaedri a Pithoeo editas duo et triginta novas exhiberet, quarum exemplum cum Burmanno com- municavit. Sed tale erat fatorum arbitrium, ut codex modo detectus novis tenebris ob- rueretur, e quibus nostro demum, quo vivimus, seculo, Neapoli, quo interea translatus fuerat, a Janellio in lucem protractus ac publici juris factus est.

Et quod veteri Phaedro, quinque librorum, idem novo, sexti auctori, accidit, sed tamen ita accidit, ut iste cumulus fortunae a Gallis repudiaretur, a Germanis, primo et praesertim ab Heynio item repudiatus, tamen nunc admitti videatur. Quare mihi quaerenti utrum jure ac merito factum esset, hac scribendi occasione uti visum erat, ut quae inve- nissem, in medium proferrem. Sed cum penuria adjumentorum, quibus vix carere possum, tum angustiae temporum, et casu quodam dolendo, et calamitate domestica, quae etiam- num premit, et varüs muneris negotiis etiam coartatae, impediverunt, quo minus ipsum Eoyov proderem, atque coegerunt ut quasi fundamentum, super quod illud opus superstruere volueram, foras darem. Confeci igitur indicem Phaedrianum quantum potui loclupletis simum