4.— 18—
addere, quoniam antecedentibus verbis, quibus deorum vel hominum ope eum rediturum esse negaverat, exspectatio, quid id esset, quod constituisse se dixerat, erat commota.
Sed probandum est quod dixi, frequentissimum hunc usum esse; inter exempla enim, a Baeumleino allata tria tantum sunt vel quatuor, in quibus particula ad praecedentia verba referri non possit. Solet autem apud Homerum, sive poeta ipse dixisse aliquem narrat, sive is qui loquitur, se dicturum esse significat, sive alterum dicere jubet, in initio orationis optativo haec particula addi. Itaque post haec verba: 0ειηταιν, εετιςεισέεν, 0ο⁶σερσυοεενν, ππο 1 ꝓρασνεννν ⁶νεααςe“ et similia ubique éy positum est neque ullo loco cum optativo conjunctum me legere memini, nisi in sententiis negativis, in quibus paene legitimam hujus particulae sedem esse, infra videbimus. Indicat igitur is, qui loqui de aliqua re orditur, dicendi de ea initium non etiam cogitandi esse, sed ea, quae dicat, cum alia, quam animo agitaverit sententia, cohaerere. Exemplis rem illustrabo:
Od. VIII. 195: e ν§dd, Seiye, diαρενέιι᷑ τ σeναα Quum Ulixes Phaeaces disci certamine superasset, Minerva: vel caecus, inquit, tuum discum ab aliis discernere potest; viderat enim, longe eum ultra omnes alios jactum esse.
XXI. 193:
B0ν6 α σ, σισσοοσε, πσσα τν m* ⁴μινινιωασιναꝙ, H%ος τεκσσι‿ ροεςσαι dε ⁴με ˙ϑω⁴ε dυνyet oο εlνν dον d‿μαιυννιιαμεν& 109 ν 490;
Hoc in loco quum bis particula legatur, utraque sententia eo respicit, quod bominum illorum, a quibus auxilium sibi latum iri sperat, animos explorandos esse intelligit; quapropter primum, communicaturum se esse aliquid cum iis, deinde autem id ipsum, quod scire ex illis cupit, indicat. Cf. Od. I. 390 VIII. 336. XI. 144. XV. 195. 431. 435 XVII. 561. XVIII. 357. XXII. 262. II. IV. 94. 318. X. 303 XIV. 244 XVI. 617 XVII. 586. 629 XXIV. 56. Commode omnibus his locis explicatio nostra adhiberi potest. Monendum est antem, Graecos, quum particulam ejus modi sententiis, convenienter, ut docui, ejus naturae, ad- dere semel coepissent, non jam de nativa ejus potestate ita cogitasse, ut accurate poste- riorem e priore sententia deducerent, sed receptam eam loquendi consuetudine ubique, modo constructionis forma admitteret, in prima orationis sententia posuisse. Quam ob rem, etsi ubique ea verba, quibus addita est, ad aliam animo agitatam sententiam, quam plerum- que non difficile est praestare, referre juberis, noli tamen id operam dare, ut justam ratiocinationem indicari particula aperias, cujus vis, si sic eam volumus intelligere, ut in- tellexit poeta ipse, sensu magis percipienda, quam ad certam notionem revocanda est.
Itaque ne illud quidens dubitationem affert, quod in nonnullis eorum, quos supra attuli, locorum eam ipsam sententiam, quae potissimum cogitatione adsumenda esse videtur, verbis declaratam eique sententiae, cujus est causa, additam videmus. Factum hoc est in iis locis, in quibus enunciatum condicionale sequitur, ut in altero eorum Odysseae loco-


