— 17—
Sommerus hoc prae aliis argumento usus esset, ut nunquam eam in initio orationis dice- ret collocatam reperiri, quin alia, ad quae referenda esset, verba antecederent, Baeum- leinus locos aliquot attulit, e quibus factum esse id, quod ille denegaverat, luculenter apparet. Nemo jam, opinor, de hoc usu dubitabit, qui frequentior etiam est, quam ipse B. existimare videtur, si quidem non multa particulae hoc modo usurpatae esse exempla concedit. Immo sunt permulta. Haec, si vera sunt ea, quae de significatione particulae dixi, nihil offensionis habent. Jam supra enim exemplorum quae attuli nonnulla sic ex- plicavi, ut non ad eam sententiam, quae verbis antecedentibus declarata esset, sed ad id, quod animo suo volvisset is, cujus essent ea verba, respicere ostenderem. Idem de his dicendum est. Etenim ut in illis e cetera oratione, quid tacita cogitatione adsumendum sit, intelligi potest, ita in his e tota narratione, e condicione ejus qui loquitur, ex iis ver- bis, ad quae respondet, facile quo referenda sit particula apparet. Nollem vero Baeum- leinus ad probandum hunc usum loco Iliadis usus esset, qui legitur IX. 363:
ed d eεν εdνπι‿οε αmι ναμνις Evoceι)πιοs, Suœvi ve roεεαι Oν 80110 12⁴εμe Posteriorem horum versuum, quum mutato Lxoiιν öin 72010 Socrates apud Pla- tonem(Crit. p. 44 B) mulierem, quae in somno sibi apparuisset, recitasse dicat: Baeum- leinus ex omisso priore, Platonem non ita, ut sententia ejus ex illo consequatur, intellexisse colligit. Sed docuisset vellem, quomodo hoc quod Achilles dicit, se, si Nepturus secundum det ventum, tertio die Phthiam venturum esse, accipiendum sit, nisi ita, ut idonea tem- pestas causa feliciter peractae navigationis esse intelligatur. Quodsi minus apta versui a muliere allato particula videretur: nonne saepissime poetarum loci propter rerum simili- tudinem adhibentur, etiamsi unum vel alterum verborum, modo ne sententiae repugnet, cum re praesenti non accurate conveniat? Socrati vero num alia verba in memoriam redirent, quam quae apud Homerum legisset? Num illum versum, quod nihil se habere intelligeret, quo illud εν referret, ejecta vocula mancum recitaret? Sed fortasse ipse B. nihil hoc loco probari, dudum intellexit. Nexum causalem si spectas, aptius simillimum versum attulit, qui est in Od. V. 34:
vuœ νν siνοοτ νεκονν ⁵εριιωον ⁷νμοωιαπο.
Nihil enim in antecedentibus dictum est, unde viginti diest Ulixem navigaturum esse, colligi possit. Duobus antem his locis inter se comparatis, unam quidem esse pote- statem particulae, usum vero varium, manifesto apparet; sententiam enim prorsus eandem diversa ratione antecedentibus verbis adnexam esse videmus: in illo ad membrum condi- cionale, in hoc ad verba illa:
Nöôu sudorαν einete viudere SOνν*ν,
»éGτr m⁷dνυαασο πα⁴αασ⁵ρσοονοοs respicit; Jupiter enim quum antea rediturum esse Ulixem dixisset, accuratius nunc, ut recte Baeumleinus monuit, quando et quomodo rediturus sit, addit. Debebat autem tale quid
3


