— 21—
Permulti autem sunt loci, in quibus tantum abest, ut addito ν sententia incerta reddatur— hanc enim vim esse condicionis Hermannus censet—, ut certissimam eam esse appareat:
Il. I. 300:
165 d' ⅜λον d εοστιι ϑm⁷ πμα̈α π⁵ εᷣlatn,
165„ Odx dy 14 qsοςι ⁴έeευσeεέτονντοε sεααετο U
III. 66: xe☛ά ϑ 0 α νν 1αιςι ⁵10ι⁷0.
IV. 223:. orr deν Sοιτοντα dοι dyανιεινeνσ ⁴‿ον. XV. 69:
6*¼ 105 d' deν oα εέτstra rdioνενν ττυασ⁴ vνον— alev Syο εν½ιμι ιιιααες ν. 1. 1. §. 8§. Sed quod Hermannus et alii hac particula ubique id quod aliter certum definitumque esset incertum et infinitum reddi dicunt, Reisigius vero, cui assensit Baeum- leinus, eam optativo additam rem quamque, quae fieri posse simpliciter per optativum dicatur, confirmare censet: utrumque et verum et falsum est. De aliis verbi formis Rei- sigius cum Hermanno consentit, addit enim:„contra eadem indicativo participioque et infinitivo eorum temporum adjuncta quibus non, posse fieri aliquid, sed ipsa veritas rei exprimitur, reddit dubiam magis sententiam.“ At nihil dubium redditur; neque enim veritas amplius est, quae est dubia reddita neque dubiae rei exprimendae is modus, quem veritatem significare docent, sed optativus eligendus erat. Itaque Reis. propter falsam quam de modis conceperat notionem ipse, ut ejus verbis utar, suis se laqueis irretivit. Illud quidem concedo, confirmari sententiam addita particula in plerisque locis, in quibus condicio addita non sit; inter eos vero, qui additam habent, non pauci sunt, in quibus optativus ad vim indicativi temporum historicorum prope accedat. In his quum id de quo agitur fieri negetur, nullo modo addita particula contrarium sensum efficere potest. Unum exemplum attulisse satis erit: II. XXII. 20: 7 G*% Ʒ⅜ν 1ισσεεμην, ⁸ 4αοι§ευνeμ e αosin. Non ignorat Achilles, se Apollinem ulcisci non posse. Condicio enim, cuicunque rei addita est, eam incertiorem reddit, si compares cum eadem re sine condicione posita, quoniam haec per se vera est neque ex alia re pendet. Contra eadem vim confirmandi habet, si hoc maxime spectatur, impleta condicione id quod ab ea pendeat non posse non fieri. Sin quaeras, utrum veri similius sit, futura esse ea quae a condicione suspensa sint, an non futura: non idem de omnibus senten- tiis valet, sed ex eo res pendet, utrum impletum iri condicionem suspicemur, an non impletum iri. Exempla prioris generis ubique leguntur, cf. II. XIII. 740:
4
7 dAꝑG&⅜eφέάιαμᷣαιενοο ν⁴ἀνεκαι ενρἀε νπἀντανς do⅛dous: 8»9eꝗ dν ςμἀνα πτςσαασσν εένυμιααςασαα⁵ρε α Ʒοijv.


