Aufsatz 
Historia critica poesis Graecorvm elegiacae / Nicolavs Bachivs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Imgetus ille sacer qui vatum pectora nutrit divino quodam afflatu hominum animis infusus. Ea- demque vis divina quæ humano generi humanitatis studium ingeneravit alias aliis gentibus largita est dotes atque virtutes, Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo Musa loqui. Et primum quidem, ut poeta ait, res geste regumque ducumque et tristia bella quo scribi possent numero monstravit Ho- merus. IIomerus autem quemadmodum ex Oceano dieit ipse amnium vim fontiumque cursus initium capere, omnibus Græcæ poesis generibus exemplum dedit et ortum. Sic factum ut ex eodem fonte, unde profectus est hexameter heroicus, epicæ poesis mensura, tanquam rivulus emanaret pentameter elegiacus, qui epodi instar hexametro ut vitis ulmo adiunctus primam candemque simplicissimam quam dicunt stropham efficeret, neque solum aditum ad Iyricam poesin patefaceret, sed ipsum quoque Jonicum melos procrearet. Nam sicut omnis Græcorum poesis tanquam arbos patulis diffusa ramis ad tria revocatur genera, epicum, Iyricum, scenicum, unde sicut e trihus eiusdem trunci ramis surculi qui- dam exierunt, ita Iyrica poesis a tribus potissimum gentibus exculta: ab Ionibus inventa est elegia, Eolibus melos suum maxime acceptum, Dores autem choros imprimis celebravere. Ipsa vero elegia, etsi rursus triplicem præcipue viam ingressa modo res publicas morumque præcepta, modo queri- moniam, modo amorem distichis inclusit, e communi tamen brachio recentes subinde emisit palmites novis deliciis Iuxuriantes. lam velut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos rite cœpturi ab Aristotele videmur, qui princeps apud Græcos viam monstravit ad verum in litterarum rerumque historia indagandum idque a ſalsis ac præposteris opinionibus sagaciter distingnendum: Aristoteles enim de Poetica c. 1, 7. ³νιινσοε τ*, inquit, qννα̈πoντe τν Qνν ο ν ενεμεοπιοιοωις, 1008 d ενοο. r0⁴οςσς ουομ⁴ιςιονυασι‧ ¹) odT oνς αα uενιυιυ rεντ⁴ις d1d. vou αν⁴ 15 urO2 rogsaνοενοντes. Vnde hoc quidem luce elarius apparet, Aristotelem eiusque xæquales vocabulum ¹) i. e. alios poetas elegiacos, alios epicos appellant. Quare fuerunt qui libris invitis

ante vocem ε*νειοεαε inserendum putarent roùe u, quo tamen supplemento facile caremus. cf. Matthiae gramm. Graec.§. 288. not. 4.