De nonnullis locis Oedipi Regis Sophoclei dis- putatio critica.
Quum jam aliquot ante annis excellentissimam Sophoclis fabularum, Oedipum Regem, perpetuo instruere commentario instituissem, idque propositum aliis officii muneribus di- strictus inchoatum reliquissem, tandem quaerenti mihi dissertationis, qua programmati prae- farer, argumentum, in mentem venit veteris studii atque derelicti laboris recordatio monuitque, ut animum ad ea studia revocarem, quibus ab ineunte aetate deditus fuissem. Neque tamen ab initio fuit repetendum, sed copiosi suscepti mci apparatus suppetebant. Etenim jam pridem perscrutatus eram Wunderi hujus fabulae editionem, discipulorum usui imprimis accommodatam, quam difficilioribus textus locis cum Hermanni editione comparaveram. Qua collatione facta quum certa mihi textus constituendi ratio constare videretur, reliquum erat, ut novissimas easque insignes Dindorfii*) et Schneidewini Sophoclis editiones revol- verem et cum superioribus conferrem.
Atque vix dici potest, quam mihi pracsertim prior harum editionum moverit admi- rationem. Quotus enim quisque vulgati textus paullo incertior locus non fuit diligentissima Dindorfii codicis Laurentiani XXXII, 9(A.) pervestigatione restitutus aut novis scholiorum luminibus vel editorum acumine illustratus? Quorum virorum praestantem operam quamvis magna ex parte meis lucubrationibus consentire viderem, tamen alia mihi novia argu- mentis confirmanda, alia plane diverso modo constituenda videbantur.
Quam disputationem quum ad recte intelligendam tanti poëtae primariam fabulam aliquid conferre arbitrarer, doctorum virorum judicio hic proponere constitui.
Ac primum quidem prorsus assentior Dindorfio, vers. 8: ⁶ Qππαάαάό νεέας Oidimoug 2αοιμιαεννο⁹, quem Wunderus immerito rejecit, tuenti. Neque enim fuit, cur W. offenderit in hoc versu, Sophoclem affirmans, quo fuerit sensu venusti et decori, nunquam Oedipum in ipso exordio introduxisse, 10-„ ⁴σσ m³ε εέν O6mπιοωυν αοφεμνον se dicentem. Atqui ferebatur omnium in ore honorifica illa Oedipi appellatio eaque meritissima. Nam haec fuit&mτε⁴dμαο—αzis,quam chorus ipse(v. 495) commemorat, dicens, se hanc publicam
*) Sophoclis tragoediae superstites et perditarum fragmenta ex recensione et cum commentariis G.
Dindorfii. Editio tertia. Oxonii M. DCCC. LX. 1


