tatumque generis expertem ducere. Quum igitur simulacra,?⁴d, ho- minum sint viventium, quae interdum, ul ex locis supra allatis perspicue elucet, ea pergunt agere, in quibus sese in hac vita occapare solebant, multi viri docti fuerunt, qui totam vitam mortuorum in Orco homerico pallidam vitae huius terrae imaginem esse dicerent, ut Voelckerus J. I., Henr. Vossius in kritt. Blaett. II. p. 427. Coll. Nitzsch. in comment. III. p. 190.— Tristem illam imaginem, qua non solum caput Homeri opinionis de animi immortalitate continetur, sed omnium fere scriptorum posterioris aetalis, de quibus pauci tantum, quos in initio huius commentationis laudavi, ut Pin- darus et nonnulli alii, imprimis Plato eximendi sunt, plurimum valuisse ad veterum Graccorum sententiam de hac ipsa vita formandam, nemo facile erit, qui neget. Quid aliud autem, quum et loci illius facies, qui omnibus mor- talibus ex hac vita egressuris ingrediendus est, maximo omnes terrore in- cuteret, et opinio de animarum conditione omnem spem melioris ac felicioris vitae eriperet, quum praeterea vitae humanae rerumque omnium fluxa atque caduca natura ne unum quidem diem praetermittat, quin mortis memoriam cuique afferat, quid aliud ex tali rerum contemplatione nasci poterat, nisi profunda illa et severa maestitia, quam per ommia fere opera antiquae artis, etiam per ea, quibus iucundissimae vitae partes describuntur ubique diffusam esse videmus? Itaque eorum sententiam, qui, ubi quis laetitiam videre apud veleres sibi videatur, ibi acerbissimum animi dolorem ac desperationem ve- lint apparere, ex qua, si quis recte et diligenter consideret, illa homini innata ror⁴eεσνο dτm⁸ ⁵²)— Aesch. Agam. 1163.— conscientia emergat seque ostendat, haudquaquam repudiandam esse existimaverim.„Ab Homero inde, inquit de Lassaulx— de dominatu mortis in veteres— usque per ultimos Alexandrinae aetatis poëtas idem semper carmen lugubre resonat de vitae miseria et maledictione; eundem ubique invenies acerbum dolorem, qui atrocis umbrae instar per omne gentilium tempus coniunctae lucidissimis vitae momentis abyssum iuxta ingreditur.“ Homerus ipse, quamvis vividis-
52) Memoratu ac lectu dignissima de 7r00⁴αςονοω drc vi in vet. trag. dis- putavit Vischer in libro: Ueber das Erhabene und Komische p. 121. Coll. quae de Lassaulx J. l. in annot. 11. protulit.


