Aufsatz 
Quae Homeri de Orci natura et animarum post mortem conditione fuerit sententia commentatio : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

sima victus copia ¹⁸), quam principatum tenere atque regem agere mortuo- rum omnium. Ouae verba non solum summum vitae amissae desiderium quod pariter illa sanguinis cupiditate, qua umbrae ad foveam alliciuntur, in quam Circes iussu Ulyxes hostiarum sanguinem caesarum fuderat, Od. XIex- primitur, sed etiam taedium vitae in Orci domibus continent, eoque sunt significantiora, quod ex illius viri ore fluxisse dicuntur, qui versans in hac vita et praeclarissimus omnium heroum habebatur summisque honoribus efferebatur, et praeterea apud Inferorum regem dominatum quendam in um- bras exercebat, ut est in verbis, quibus Ulyxes eum alloquitur: roυν uέν ydo ωσ ετεεοωεν ⁶ϑεοεσν, dyetot, τe usya zoœzsete e*νεεσσρν, ⁸ꝓ υννϑέ&εν 0d. XI, 484. et 485. Etenim si quaeritur, cur potissimum Achillem, omnium fortissimum virorum, qui virtute bellica ante Troiam eminebant, illam sententiam pronuntiantem fecerit Homerus, adduci non possum, ut Nitzschii in commentt. II. p. 209. prolatae et p. 284. repetitae sententiae meam adscribam. Vult enim eo consilio illud a poéta factum esse, ut Achilles heros fortitudinis ac pulchritudinis 4⁷) UIyxe, heroe prudentiae ac constantiae inferior effingeretur; quod si verum esset, Homerus Achillem debilem atque ignavam sententiam et minime dignam heroe, quem carmine venustate atque granditate ornatissimo celebravit, dicentem fecisset. Hoc potius poëtae consilium fuisse mihi videtur, ut Achillem illum introducens quasi parva et signiſicantissima el vividissima imagine miseram ac deplo- randam sortem apud Inferos pingeret et cum dulci vita in his locis, quam- vis frequenter accideret, ut plena esset aerumnarum atque laborum, com- pararet. Fortissimus enim quisque, ut verba supra prolata repetam, acer- bissimo quoque dolore corripitur, quum saeva morte hanc vitam cum tristi foedaque apud Orcum habitatione permutare cogitur. Itaque tantum abest, ut imbecillam et persona indignam sententiam Achilles homericus pronuntiet, ut herois etiam magnum fortemque animum signiſicet. OQuum igitur paucis verbis totam utriusque vitae comparationem ille locus delineaverit ideoque

48) Quam vellent aethere in alto Nunc et pauperiem et duros perferre labores. Virg. Aen. VI, 436. 1⁰) Conf. Klausen Abenteuer des Odysseus, p. 44.