Aufsatz 
Quae Homeri de Orci natura et animarum post mortem conditione fuerit sententia commentatio : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

non opus est, ut de hisce rebus uberius disseram, posiquam Nitzschius in commenlt. ad Odysseam tom. II. p. 200 sqq., ubi de Phaeacum more ac ra- tione vivendi agitur, egregiam vitae dulcis hominum homericorum imaginem descripsit, cum qua conferenda sunt, quae Naegelsb. I. I. p. 308. et 369. egit. Ouodsi igitur homines Homeri aetatis tantopere vitam rebus omnibus exorna- tam, aestimabant, ut non multum abesset, quin summum bonum iudicarent, quanto horrore perfunderentur necesse erat appropinquante morte, qua om- nibus illis iucunditatibus orbarentur nec quidquam aliud ex sua quidem opi- nione in earum locum acciperent, nisi triste illud solalium, quod ex indiffe- renti 4¹ov natura petitur! Huc accedit, quod homo cum morte luctans ingenti percellitur terrore, qui nulla mentis consideratione, ne illa quidem, omne, quod ortum sit, morte extingui, funditus everti potest, quoniam na- turae est innata lex, ut vita mortem perhorrescat idque tanto fortius, quanto ipsa est fortior, sicut fortissimus quisque acerbissimo quoque dolore pene- tratur. Ouo igitur integriores alacrioresque et animis et corporibus eram Graeci illius temporis, eo vehementiorem esse oportebat horrorem, quo morte instante corriperentur. Quem horrorem et luctum, mirum sane est, quam accurate, quam proprie, qua epica, ut ita dicam, simplicilate poëta noster de- pinxerit, ut recte vereque iudicari possit, Homerum non solum in ceteris rebus describendis, verum etiam in mortis metu effingendo proprietate om- nes antiquitatis scriptores procul a se reliquisse.

OQuidquid autem triste atque terribile habet mortis effigies hominibus, quidquid posterior aetas cum dααo descriptione cf. annot. 42. con- nectit, id fere uno nomine 2idov apud Homerum comprehenditur. Is enim, quum neque precibus moveri et vinci, neque ulla alia ratione effugi queat,

.2

dæπννες dεα άμμαν αzoudοωt dοον

ſusvo sseiic α ds αυνᷣάυμσ rodππνεε

girov œ*οιιαν, με̈˙νυφεε ντοοσ ςσσπõ

00νοꝓq£ςεμνσινηα εννεν deαdeeσσν

rodꝰré i uον ναα‿αμστον ευνι φσσσνσασν eidera⁴ Strα. Od. IX, 5 sdq.