Aufsatz 
De antiquissimis Telemachiae carminibus / von Ludwig Adam
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

Seusens, mxeei rote?raον τν moslan, ꝛcl αοσκτνενν⁶νμεν els Ood Oduooꝭα oralau- Sdver vij Marν⁸: al τ 4οmιπν οτ odod al sleuuαᷣνα Oolvixa Sdnret: ds ds els Mo⁴οσασοας αιενοο deναeσκνο⁵ᷣεεα IIyAel.

Alterum quoque exstat, quo Telemachiae auctor cum Agia dissentit. Cum enim ille Ajacem circa gyraeos scopulos naufragium facientem inducat(Od. IV. 500), Agias eum apud Caphareum, Euboeae promontorium, periisse dicit(cf. Westph. p. 240). Scholiasta et Eustathius gyraeos illos scopulos apud Myconum insulam Cycladum, Nitzschius(Anmerk. 278) et Duentzerus(ed. p. 144), Quinti Smyrnaei sententiam secuti(XIV. 570), apud Caphareum promontorium sitos esse volunt. Discrepantia optime ita sanari poterit, ut Homerum de scopulis rotundis in universum cogitasse statuamus, quibus posterioris temporis et poetae et grammatici certum in mari locum tribuere studuerunt.

Quae cum ita sint, ex Agiae carmine nihil exscribere potuisse Telemachiae auc- torem apparet. Restat igitur unus Colophonius poeta, cui Agias pauca, multa hie noster furatus esse videtur. Pauca Telemachiae auctor mutavit, confudit multa cum suis versibus, nonnulla constrictius narravit ut ea, quae IV. 83 90, 125 133, 221 232, III. 188 199, XV. 113 119 refert. Sed cum minore arte opus elaboraret, narrationes, quae mediae hiant,(cf. III. 262 et 276) interposuit neque, sicut debebat, personas mutavit. Jtaque Duentzerus v. 579 seq. l. IV.(cf. Nitzsch. Geschichte d. ep. Poesie p. 114) haec adnotavit[xασιινιαμ εασανκατνιοxroy]:Man erwartet auch hier(v. 579 seq.) die erste Person; aber der Dichter bedient sich hier stehender Verse, deren Aenderung das Metrum versagte. Sed aliis quoque ex locis, ubi statis versibus minime utebatur, nostrum poetae antiquioris versus non bene in suum usum vertisse liquet, velut III. 130 seqq., ubi cum verbum dεαααιέαασάάκαν(130),, ⁸αάꝶ, †ꝓσειασνσ dνσοσσσσσ149), G◻ρ ν(150) secuta sint, subito ad primam pluralis numeri personam (Aogae 151) redeuntem videmus. Ubique igitur noster idem est discrepantias discre- pantiis cumulans.

Praeterea pauca de Colophonio poeta sunt mihi dicenda, quem ab uno Eustathio citari jam supra commemoravi. Scribit enim(XVI. 118) 6 τ v6στα rxouias Kolo- Oaς Tndεαeoõ ν α τν Kloαν doxεοωνeďταμαάην, Tdrνον d 1τν ν Klowng dvri*νμαα Ivεεονπmν e quibus, ut antea dixi, ab eo et Nostos et Telegoniam uno carmine circumscripta fuisse apparet. Quae ipse constrictius memoriae prodiderat, postea ab Agia et Eugammone latius sunt narrata. Quodni factum esset, certe Agias non tantum spatii Teresiae Colophone sepulto in nostis suis tribuisset(cf. Westph. p. 240.). Alterum quoque exstat, quo nostrum Colophonii ex carmine hausisse verisi- mile est. Apud eum et apud Homerum Megapenthis nuptiarum mentio fit(Od. IV. 1 sedq.). Nam Eustathius scribit(IV. 12)α⁴ τόωυ ⁴σσιν ρς⁴σ αιαι, vdιν ννοσαμαα νέα τ dον ετd. Quae, cum Agias Megapenthis nuptias non comme- moret, de Colophone poeta sunt intelligenda. Sed quamquam haec omnia sunt, quae pro ſontium inopia de illo investigare potuimus, tamen Telemachiae auctorem argu- mentum multosque versus hausisse e Colophonii poetae nostis, Agiam vero multa novasse, jure contendisse mihi videor.