18
niones breviter perstringere atque inprimis, quam significationem apud veteres habue- rit non&.ρs explicare, quo facilius id, quod sequitur, intelligi possit. Alii autem non negabant, deos esse, sed curari ab iis res humanas. Alii non plane esse numen divinum sed illos tantum deos esse negabant, quos coluerunt gentes, ut testatur Clemens Alexandr., qui censet, deos, quos venerentur gentes, fuisse revera fortes et claros et potentes viros. Alü, quorum sententias refert Plutarchus non dixerunt, deos esse mortales, sed negabant, esse aliquid perpetuum atque sempiternum. Praeterea quisque auctorum, qui atheos enumeraverunt, atheismum suo modo explicare studuit, ita ut explicationum genera non magis varia essent, quam judicia, quae de atheis tulerunt illi. Plerumque autem laudibus extolluntur athei, interque eos Hippo, a re- centiorum temporum scriptoribus, qui christianae legis erant studiosi. Ita Clemens Alexandr., Hipponem laudibus effert, quod vulgarem de diis opinionem oppugnaverit, Hipponem propterea atheum esse appellatum existimans.
Fuerunt praeterea Philosophi, qui omnino deos esse negarent.(Clem. Alexandr. Strom. VII, pag. 701. deos Sorl d6 1⁰( O⁴α⁴˙εμόσν elνα ϑεν quibusque etiam Hippo adnumerandus est. Posuerat Hippo, nihil esse praeter materiam i. e. praeter ea, quae sensibus concipi possent. Di vero sensibus animadverti non possunt, zergo non sunt. Asclepũ annot. ad Aristot. Met. I, 3. 00 Igyet(6 TLrrcoν) dAlo e Slrat m⁴ rd œσœυρκονρμενια gvouwd n'-rc. Nota in margine cod. regũ ad l. c. Elere yo(d TIr**) 6705 Ereos slx T.M⁴ τα qTœιποιπινεκν qroοι⁴ rrOdνμαασταα 59εν ναάαι ⁴ς 49 εν A³⁴ο—Oαιαα alor doOsd ον elvct d& ⁹ ⁸ος Srrex³ννν Jam antea demonstratum est, quid de anima mundo inhaerenti habendum sit, quae a quibusdam scriptoribus Hipponi adscripta est. Dictum est illo loco, cujus generis fuissent Thaletici dei, qui- bus plenum esse mundum hie philosophus dixisse fertur et vidimus simul, omnino esse dubium, num Hippo vim quandam, rationis compotem acceperit, qua res sapienter regerentur. Itaque demonstrari vix necesse est Hippanem deos esse, qui mundum regerent atque gubernarent rerumque auctores essent omnipotentes negasse, atque docuisse, res objectas non agitari ab alio neque aeterno pulsu, sed per se ipsas, ac innata quadam vi, cujus rationem vero non accuratius expositum reperimus, moveri. Of. Reimann hist. atheismi pag. 141; Jean de Clere bibliothèque choisie tom. II, pag. 50, Buddei theses de atheismo, pag. 79.
Corrigenda.
Pag. 1, lin. 7, pro quo leg. quum. Pag. 2, lin. 5, pro quias leg. cuias. Pag. 7, lin. 21, pro Hippona leg. Hippone. Pag. 7, lin. 29, pro aliorum leg. aliorsum. Pag. S, lin. 1, del. ponere. Pag. S, lin. 37. del. nisi.
——=e


