Aufsatz 
De Hippone atheo / Wilhelm Uhrig
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

qui eam(animam) ex manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus( quod Bergkius in Hippasus mutandum esse censet) et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ew aqua. Cf. etiam Schol. ex cod. Paris. in Apoll. Rhod. IV. 262. Kah An*ν ³ϑε 10 1 105 NSA0v 800 voetuoy ee qr, zad ods Aiuetous doναοεdeος dsεο Joyei, I*ννꝙ mπμοασοςσ αιοεςσ oινQm,τs Groxνἀoα osνςα, zal 10⁴σισς εοοs n Sxer.

Non silentio praetermittenda est Ritteri, viri clarissimi et de explananda phi- losophiae jonicae historia meritissimi, sententia, qui in Hippone progressum quendam ex Thaletis disciplina animadvertendum esse censet. Nam si animam semini adesse docuisset Hippo, certe etiam animam i. e. principium quoddam rationale mundi con- formandi negotium habuisse, vel si id probari non posset, tamen aliquid in ea re valuisse, concludi posse putat.

Assentimur Rittero in eo, quod, auctam esse a Hippone doctrinam Thaleticam atque accuratius expositam esse inprimis theoriam de seminis vi in conformando mundo universo dixit, non vero probamus id, quod Ritterus de anima mundi profert. Omne enim, quod Hippo de anima dixit, ad animam humanam conferri necesse est, quam statuere Hippo coactus ideo erat, quod eam esse, negare non potuit. Non autem efficitur ex ea re, animam in- sitam mundo sapientem, naturamque, quae res omnes complexa teneat, perfectione rationis excellentem a Hippone esse acceptam. Quum enim statueret Hippo, ihil esse praeter ea, quae sensibus comprehendere possimus, consectaneum est, ut animam ra- tionis consiliique participem atque per omnium rerum naturam pertinentem, vi divina affectam, statuisse eum negemus. Nam si Thaletis illo dictodeorum omnia esse plena demonstratur, probari ab hoc animam principalem, quae regat omnem orbem, quae- que motus rerum efficiat, impositam principio corporeo, aquae: ex Hipponis doctrina plane contrarium consequitur. Quum enim Hippo non modo nullo loco de anima, ma- teriae insita universali loquatur, sed etiam aperte deos esse atque existere aliquid praeter id, quod sensibus comprehendi possit, neget, non video, quibus argumentis illa conjectura defendi possit.

Differt igitur Hippo a Thalete, cujus praeterea doctrinam aperte secutus est, primum doctrina de anima, cujus naturam humidam Hippo demonstrare studet, quam contra Thales vim quandam moventem et semper motam esse docet. Tum, ut paullo ante demostratum est, Thales rationem, per omnium rerum naturam pertinentem, vi divina affectam inesse mundo arbitratur, Hippo vero omnia, quae extra materiam posita sint, esse negat- In clara luce poni non potest, quae fuerit Hipponis de mundi conformationis modo atque de variarum specierum causa sententia, quum omnibus, quibus niti possemus testimoniis ea de re careamus.

Haec Hipponis genuina doctrina esse mihi videtur. Sunt autem alii viri docti, et hi quidem magni atque insignes, qui aliam, a praecedentibus valde discrepantem