Aufsatz 
De Hippone atheo / Wilhelm Uhrig
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

discernas, tum, quod sequitur:facile autem potuit Cratinus in Hipponem illud crimen conjicere, quod vel in discipulos vel in alium aequalem philosophum cadebat, nullis testimoniis veterum certis, comprobavit. Nam quod pag. 183 de Aristodemo, quo- cum Hippo comparari videatur, profert, cujusque foedae libidines in Hipponem trans- latae sint, modum excedit, qui conjecturis concedendus esse videtur, ita ut, quum omni testium veterum auctoritate destituamur, ex illo Scholiorum loco nihil aliud pro certo statuere possimus, quam quod Hippo Athenis vixerit et a Cratino in Panoptis derisus sit.

Non certioribus argumentis niti videtur Bakhuizenii sententia, qui Hipponem post Empedoclem vel circa ejus aetatem vixisse ponit, quod ex tribus potissimum testi- moniis colligatur, Hipponem ita sententiarum Empedoclis rationem habuisse, ut iis fere oblocutus esset. Dixisse enim Aristotelem de an. I. 2. Hipponem refutasse eos, qui animam in sanguine collocassent: nec minus Empedocli directe opposita esse, quae de matre ad infantis procreationem nihil conferente, deque capite in foetu primum genito tradidisset Hippo.

Quod ad primam Balkhuizenü sententiam attinet non opus est statuere, Hipponem Empedoclis habuisse Tationen, quum contra eos pugnet, qui in sanguine inesse animam dixerunt, quod haec opinio Jam apud Homerum invenitur. Cf. Porphyr. ap. Stob. in Ecl. Ph. p. 1024 sd. 9482A 70 v2* Ounoos,**ι mᷣππαεκσιπσιι τ εεν ακνιν dm2α.ον εν τ aluα εεέαι α μριε νν οεμσ νντ‧◻φεινττπωυν. Non dulio- tandum est praeterea, quin haec sententia apud medicos veteres notissima fuerit, itu ut, quod Brandisius affirmat, Hipponem propter controversiam suam contra doctrinam illam primis temporibus Vivere non Potuisse, refutare non opus sit. Atque ex altero argumento, quod profert Bakhuizenius, nihil concludi potest, quod nullo loco traditur Hippo pugnasse contra Empedoclem. Nam si apud Censorinum, de die natali, cap. 5 legitur: Ilud quoque ambiguam facit inter auctores opinionem, utrumne ex patris tantum- modo semine partus nascatur, 8 Diogenes et Hippon Stoicique scripserunt, an etium ex matris, quod Anaæxagorae et Alcmaeont nec mon E armenidi Empedoclique et Epicuro visum est, nihil alind certe efficitur, quam quod i scriptores discrepantes sententias habuerint; neque eos de doctrina inter se disceptasse. Non igitur mirum, quod nullo loco, quo de Hippone agitur, Empedocli aperte opposuisse suam sententiam Hippo dicitur. Nihil deinde demonstratur Galeni loco, Comment. in librum de tumor. I., I. 1, ed. Kühn T. XVI. 37 quo conjectura opus est, ut ad Hipponem referri posset. Rejicienda videtur etiam Bakhuizenii sententia, Hipponem habuisse notitiam dogmatis Empedoclei atque inprimis doctrinae de quatuor rerum elementis, quam eo loco ille demonstrare studet. Simili modo tertium illud, quod Bakhuizenius de Hipponis controversia cum Empedocle statuit, ex ea, quae infra sequuntur, de Hipponis quaestionibus natu- ralibus disputatione, facile refutari posse videbitur. Nam, quum judicium ferri de lipponis aetate non possit nisi disceptatis scriptorum antiquorum testimoniis, in qui-