Aufsatz 
De Hippone atheo / Wilhelm Uhrig
Entstehung
Einzelbild herunterladen

IA philosophiae Graecorum antiquissimae scriptoribus haud ultimum locum ob- tinet Hippo, non tam doctrinae claritudine, quam sententiarum, quae de eo latae sunt, discrepantia insignis. Quoniam autem idem in Hippone accidit, quod in plurimis philosophiae antiquae scriptoribus, praesertim in iis, qui minoris auctoritatis visi fuerint, accidisse animadvertimus, ut paucae eorum reliquiae eaeque incertae fidei vel rationis ad nostram aetatem pervenerint: eo aptius visum est, quae de Hippone ex antiquitate perscripta sunt, denuo colligere atque disponere, quo vel nostra aetate ea de re acutissime sed minus accurate atque ad fidem testinm veterum judicatum esse viderim..

Primus auten Bergkius, vir acutissimus et clarissimus(comm. de com. att. reliq.) quaestionem ita instituit, ut quae a veteribus tradita essent testimonia componeret atque quae dubia vel manca viderentur, conjecturarum ope supplere studeret. Quem quidem maxima ex parte secutus Bakhuizen van den Brink(var. lect. ex hist. phil. antiq.) rem diligentissime retractavit sed non ita pertractavit, ut nihil, quod adderetur, relic- tum esset. Vix autem inveniatur scriptor aliquis veterum, cujus reliquiae atque testi- monia tantam depravationem passi sint, sive respexeris ad intellectum we ad verbo- rum contextum. Itaque, ut res bene procedat, primum dicam de patria Hipponis atque aetate, tum de ejus doctrina, denique de Hippone atheismi reo.

I.

Inter eos, qui urbis mentionem faciunt, e qua Hippo prodierit, Rhegium Sextus Empiricus et Origenes, Metapontum Censorinus, Melum Arnobius et Clemens Alexan- drinus, Samum Aristoxenus tradiderunt. Ac primum nobis, causas hujus differentiae investigantibns, suspicio nascatur necesse est, Hipponem nostrum saepius confusum et commutatum esse cum Hippaso Metapontino, quem laudant scriptores veteres, quique omnium prope consensu Metapontinus appellatur. Dictum est omnino hac de re alio

loco infra diligentius quo non solum Hippasi sententiam de principio rerum falso in 1