Aufsatz 
De Gamapoiia Menelai / Heinrich Rumpf
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Inter omnes constat de origine carminum Homericorum interpretes per multa saecula valde inter se dissensisse. Etiam series vicissitudinum, per quam prisca illa Graecae poesis monumenta ad hunc statum pervenerint, diu in occulto latebat. Neque dum sexaginta anni sunt, quum Villoisonus primum lumen historiae librorum Homericorum affudit, Wolſius reclusos eruditae antiquitatis thesauros in literarum usum conyertit.

Quid vero insigni virorum illorum opera effectum est? Ut origo et fata carminum amplius dubitationem non haberent criticisque facilis et expedita textus emendandi via aperiretur? Multo secus res cecidit. Antea enim fere duae interpretum Homericorum partes fuerant, quarum una divini poetae effata vix apertis maculis liberare audebat, altera elegantiae sensu ducta vel grammaticae praeceptis coacta librorumn MSs. verba hic illic in locum suum restituebat. Post duos illos viros critici multiplicem industriam iisdem carminibus adhibere coeperunt. Unus historiam Homeridarum nova ratione enarravit, ut, quomodo Iliadis et Odysseae opera concepta atque propagata fuerint, facilius intelligeretur. Alius Pisistrateae aetatis studia Homerica Latinorum scholiorum adjumento accuratius explicuit. Alius Alexandrinorum grammaticorum merita de recensione Homericorum librorum luculenter exposuit. OQuidam ipsius poëtae verba diligenter interpretantes, carminum compositionem enucleantes, quidquid lucri ex his studiis fecerunt, cum veterum scriptorum memoria iterum contenderunt, ut tandem, quid vere Homericum esset, quid sola fama Homeri esse ferretur, recte discerni posset. Nonnulli denique neque i quidem semper temperantes sibi parles quasdam tanquam totius operis fundamenta circumscripserunt, quae ab ipso poëta condita, posteriore demum tempore interpolata, aucta, conglutinata esse dicerent. Tantam vero literarum Homericarum varietatem exstitisse laudine id demus duobus novorum studiorum parentibus, an vitio vertamus? Maximam sane gratiam iis habere debemus atque laetari, quod sementis, quam ipsi fecerint, tam largas fruges effuderit. 1

Verumtamen attendamus simul prudens eorum consilium, qui in tanta horum studiorum varietate quam severis- sime diversa separanda esse censent, ne temere varia miscentes jam fructus metendos nobis credamus, qui non- dum maturuerunt. Atque inprimis huc pertinet Gr. Guil. Nitzschii sententia,(Indagandae per Hom. Od. interpolationis praep. P. I.§. 2 pag. 9 et p. 43 n. 45) quae vetat duas illas quaestiones de origine et de interpolatione carminum Homericorum confundi. Aliud enim esse interpolationis indicia examinare, quae vicissitudines carminum prodant, aliud discrepantiam singularum partium indagare, quae originem spectet. Oua in re quam recte vir doctissimus judicarit, vix altero exemplo aptius demonstrari posse puto, quam IV. Odysseae libro. Licet enim haud pauca in hac rhapsodia contineantur, quae Homero poeta dignissima sint, ut praeter cetera fabula, quam de Proteo refert Mene- laus inde a. v. 351 586, deinde ipsum exordium libri v. 1 14 1), v. 20 36, v. 120 137; alia tamen altentum

*) Forsitan miretur aliquis, quod eosdem versus Homero dignissimos dixi, quos jam Diodorus Aristophaneus(Athen V. p. 180 e. cap. 28) maximam partem adulterinos esse judicavit; versus enim 3 20 redesyazer. Cum Diodoro fecit Bernh. Thiersch Urgeſt. der Od. et vir quidam doctus, cujus sententiam Nitzsch. Comment. in Od. part. I. p. 229 not. memorat, nomen tacet. Non ita visum F. A.

1