Aufsatz 
De praecipuis causis et auxiliis, quibus ingenium Graeci juvenis excolebatur / Heinrich Arnold Wilhelm Winckler
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16 ipsius ut corroboremus et firmemus, efflagitavit. Xen. Mem. L. III. 12.§. 6. L. I. 2. 4. III. 7. 1. III. 13. 6. III. 14. 3.

*

Methodi, quas Graeci in proponenda doctrina adhibuere, fuere Socratica, Megarica, syllogistica et mathematica, quarum priorem probo, si multae jam in animo insunt no- tiones; quae si perversae sint, ea ratione optime emendan- tur. Primum enim notiones animo instillamus reclas; quae si ad falsam deflectunt viam, ea demum ratione insti- tuendi, uti possumus.

Lubenter hic rationes Graecorum juventutem insti- tuendi et docendi accuratius perstringerem, si meta mihi proposita permitteret.

Liceat autem adhuc mihi, paucis verbis methodos ac disciplinas Germanorum commemorare. Aeque, ut apud Graecos quatuor reperiuntur rationes docendi et apud nos quatuor exstant partes, quarum methodi et ſinis educationis valde inter se discrepant. 1

Prima harum partium est ea, quam cum oriretur, no- mine iniquo, speciem virtutis prae se ferentium(Pietisten) designarunt, inter quos vir de educatione optime meritus et dignissimus Franke, auctor hujus disciplinae, ut clarum

sidus exsplendescit; cujus pueros educandi ratio id solum- modo