26
tulit:„Falſum hoc eft. Non de omnibus peccatis quaeſtiones habebantur; et, fi verum eſſet, tamen alieno loco proferretur. Sed illud et verum, et rei conveniens, omnes quaeſtiones haberi de peccatis. Terminatio verbi eſt corrupta. Itaque non multum dubitavi, eam in rationem corrigens pro omnium ſcribere omnes.”’ Hano vero mutationem ſi vero nomine appellare velimus, depravatio, non correctio, dicenda eſt.*) Secundum ethices quidem praecepta, ad quae vir do- ctus, alieno hoc loco, judicium Iuum conformaſſe videtur, nullae, niſi de peccatis, quaeſtiones haberi debent; fed, hi- Koria teſte, ſaepe quoque de factis laude dignis re vera ha- bentur. Nullusne enim unquam tyrannus de viro probo et inſonte quaeſtionem haberi juſfit? Hic autem non agitur de factis, quae ſecundum ethicen, ſed quae fecundum leges a civitate fancitas, pro peceatis habenda funt; quorumomnium quaeſtiones conſtitutas effe recte affirmari poteſt. Quae enim in civitate legibus vetantur facta, eorum ſimul, et quaeſtiones, et poenae fanciuntur. Senſus igitur hujus loci eſt: hoc quo- que, judices, conſiderate: cum omnium factorum, quae le- gibus funt contraria, quaeſtiones conſtitutae ſint; et adver- farii, ſi ullum peccatum poena dignum Cornelio exprobrari Pofet hoc certe non praetermiſiſſent; hunc tamen Corne-
ium non ob delictum aliquod, ſed ob virtutis praemium(i. e. ob civitatem a Pompejo acceptam), in judicium vocari.
—
*) Sed eap.XXVrI.§.61. Harum ego—— eonvenlre vir doctus ve-
ete explicavit, ct co nvenire optime contra Oraevium Ernefliumque defendit.


