23
fenatorum ſcilicet accufatio et condemnatio— nemini com- mendare poſfet: dubitandum eſt, quin civitas ab imperatore data eo magis rata eſſe debeat, quo minus jus civitatis a judicibus tributum impugnetur?
Quis vero eſt, qui arbitretur, Servilia aliave lege, La- tinis aditum ad civitatem Romanam patefaciente, adſenſum poſtulari populi, in quo numeretur, qui beneficio iſtius legis uti velit?(Quodſi Latini, fenatorum accuſatores, ſine adſenſu popularium, lege Servilia, per judices civitatem Rom. adepti funt; aliarum quoque civitatium homines, ſine popularium adfenfu, lege L. Gellii et Cn. Cornelii, per imperatoren jus divitatis conſequi poffunt.)
HHaec vero loci difficilis expoſitio ſi non omni veritatis commendatione deſtituatur, minime Weiskii conjectura ad- mitti debet, qui putabat, poſteriorem periodi partem exci- diſfe, quae, ut in anteced. periodo, interrogatione termi-
nata fuerit, hunc fere in modum— praemium civittis: grata imperatorum voluntate et praemiis virtuti debitis non arbitrabimur populo probante fundos eſſe factos?
Ibid.§. 55. Proxima dico: ante Weiskium offenderunt. Reponendum igitur elle putavit proxime dico ante. Nam, unum exemplum, jnon plura proxima commemorari. Et, ſi hoc non valeret, tamen dicendum fuiſfe, Paullo ante(aut non multo ante) civ. V. d. Sed ſi illa ratione verba mutaren- tur, faciliorem etiam fieri orationem, quia cogitatione non ſit repetendum dico nempe.
Verba tamen, ni fallimur, ſana funt, modo melius, quam in iis, quas nobis evolvere licuit, editionibus factum eſt,


