Aufsatz 
Observationum in Ciceronis pro L. Corn. Balbo orationem spicilegio / Fridericus Carolus Rumpf
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

quod popularem jure eivitatis Romanae digniſſimum judica- verint, eoque modo fententia fua quaſi comprobaverint ſcita ac juſſa populi Romani(i. e. legem L. Gellii et Cn. Cornelii, e qua Pompejus L. Corn. Balbum civitatis jure donaverat).

Ciwitas, quod ex rei ipſius natura patet, non, niſi cum viris graviſſimis, Romaeque magna auctoritate pollentibus, hospitium fecit, quibus ſimul patronis uteretur in cauſſa ip- fius defendenda. Gaditani igitur, cum L. Cornelio hospi- tium jungentes, non modo declararunt, per ipfos nihil ob- ſtare, quo minus civis ſit Romanus; fed eum quoque civita- tis Romanac honore digniſſimum judicarunt. Quae enim ci- vitas cum homine hospitium factura fuiſfet, quem civitatis honore indignum haberet, cui itaque jure timendum füillet, ne civitate, in quam irrepſiffet, mox moveretur? Hoc vero, de quo hic agitur, hospitium L. Cornelio non cum privatis quibusdam, fed cum civitate Gaditanorum inter- ceffiffe, ex ipfius Ciceronis verbis,§. 41. apparet:Hospi- tium cum L. Cornelio Gaditanos feciſſe publice, dico. Cf. quoque c. 19.§. 45.:Itaque et adfunt principes civikc- tis, et defendunt&c. Nemo denique mirabitur, Gadi- tanos, qui procul dubio jam antea patronum aut patronos habuerant, etiam cum L. Cornelio hospitium feciſſe, ut com- modis ipſorum proſpicerct(cf. c. 19.§. 45.:Multa prae- tereo, quac quotidie labore hujus et ſtudio aut omnino, aut certe facilius confequuntur); qui meminerit, civitatibus plures fuiſfe hospites ac patronos, quia unus alterve eorum cognationis aut amicitiae vinculis impediri poterat, quomi-

nus clientibus adeffet; quod discimus v. c. e Plinii Sec. Epi- ſtol. L. I. ep. 7.§. 2. L. III. ep. 4.§. 8. L. VII. ep. 53.§. 4.

. C. XIX.