14
Kinetg. Sabito indicat, ultima exſt. occidiſſent ad prius, non ad Scipiones referri.“
Tropus paulo audacior, qui magis poëtam, quam ora- torem decere videtur, in oratione ſimplici offendere ſane po- teſt; aliisque etiam in locis Cicero, eo, qui Erneſtio hic pla- cebat, tropo eſt ulus, v. c. In Catilin. Or. III. c. 10.§. 24. „Superavit poſtea Cinna cum Mario. Tum vero, clarilſimis viris interfectis, Lumina civitatis exſtincta ſunt.« Nihilo ta- men ſecius a lectione vulgari recedendum non eſſe, nobis per- fuaſum elt. Nititur enim illa omnium et codic. et editionum auctor itate. Fulmen exltingui cur dici nequeat, cum ful- men ſit ignis, quod ne rudem quidem populum latere polfit? Seneca certe Natural. Quaeſt. L. II. c. 26. dum hoc agit, ut fulminis naturam explicet,„Quodſi, pergit,—— aquarum vis—— flammarum vim non potuit opprimere; quanto minus in aëre exſtinguere ignem poterit nubium tenuis hu- mor et roscidus?“ Quidni etiam fulmen exſtinguere dici pof- ſit, cum optimi ſcriptores exſtinguere, erimina, rumorem,
nomen multaque alia dixerint, quibus propria ũ eaſtinguere ſignific. multo minus conveniatꝰ? Si in re bellica fulmina bene dicuntur, non mirari debemus, Scipiones hic fulmina appel- lari; in Hiſpania enim bellum gerentes interierunt. Practerea fatis probabilis cauſſa afferri poteſt, cur Cicero tropum poëti- cum in proſa oratione uſurparit. Quo enim tropo hie Sci- Pionis Afric. maj. pater ac patruus laudantur, eodem Afri- cani majoris minorisque fortitudinem non folum Virgilius ce- lebravit loco ab Erneſtio laudato, fed alii etiam Romani Poë tae v. c. Lucret., L., III. v. 104J⁰7†. Scipiades, belli fulmen, Carthaginis horror. ef. quoque Sil. Ital. Punic. L. VIII. v. 106. Quam ob rem ſus-
picari


