4 fpectari debet, ut omnes removeat difficultates:*) eo magis tentamen, naevos, Tulliani ingenii monumento inſperfſos, tollendi, aut tenebras ei obductas discutiendi, a viris horum ſtudiorum peritis ſi non gratiam inibit, veniam faltem im- Petrabit. In hoc enim litterarum genere omnis errati culpa
vacare, rara eſt laus, quae vix, aut ne vix quidem ulli con- tigerit..
In hao vero potiſſimum Ciceronis oratione explananda opera noſtra qualiscunque periclitatur; quia, dum eam, ae- ſtate abhinc proxima, paedagogii alumnis interpretabamur, plures obſervationum, quas hic proponimus, nobis fubor- tae funt; ita ut, eas in medio ponentes, laboris noſtri quafi fructus nonnullos ſcholae patronis offerre videamur.
Quae denique a Graevio, Erneſtio aliisque jam ſatis funt expedita, quem ad modum hic retractare nolumus; ita et viris ſagacioribus, aut, qui majoribus doctrinae libro- rumque**) fubſidiis funt inſtructi, enodanda relinquimus, in quibus explanandis vel emendandis fruſtra laboravimus.
C. I.
*) v. Cicer. Oper. edit. praeſtantilſmam, quam Beckii, Viri Clarilſmi, fo- lertiae debemus, Vol. I. Praef. p. 117.
) Ne infontes aut negligentiae rei agamur, aut aliena pro noſtris vendere
ideamur, paucas, quae nobis ad manum funt, editiones enumeramus.
Sunt vero hae: Schrevelii apud Elzevir. 1661. Graevii orat. 1699- Erneftii 1737. et 1773. Bipontina 1780. et Weiskii editio Cicer- Orat. octo felect. 1806. Beckii, Viri Celeberr. Opp. Cicer. editio, ultra Orat. triceſimam nondum progreſfa, hanc, quam tractamus, triceſimam fextam, haud eomplectitur.


