Aufsatz 
De psalmi CXXXIX titulo et argumento / Friedrich Karl Rumpf
Entstehung
Einzelbild herunterladen

☛α☛☛+◻☛ 11

Spiritus excelſioris ratione vt plures, huius noſtri fimiles, Dauidis exſtant Pſalmi, ita ſententiae quoque, quas in aliis Dauidis odis easdem deprehendimus, haud obſcure eundem au- ctorem produnt. Quaedam huius generis exempla affergm, quorum tamen numerum diligentiori indagatione adhuc augeri poſfe mihi perfuaſum eſt. Cum Pf. igitur noſtri v. I. confer- ri velim Pf. 7. v. 10. Pf. 26. v. 2; cum v. 13& 15. Pſ. 22. v. Io. Pf. 51. v. 7; cum v. 16. Pf. 56. v. 9. qui eodem for- te, quo Pf. 139, confectus eſt tempore.

His, quae hue vsque a me dicta ſunt, id faltem me effe- ciſſe puto, vt, etſi certis indubitatisque argumentis, quis au- ctor ſit carminis, demonſtrari nequeat, hoc tamen mihi con- cedatur, nihil obſtare, quominus carmen a Dauide ſcriptum eſfe poſſit. Altera itaque quaeſtio inſtituenda eſt, num ea Da- vidis fortunae conditio in illorum temporum hiſtaria narretur, quae huius Pf. occaſio recte haberi debeat; quae rationes af- ferat probabiles, cur vari ii fenſus, quos Pſ. exhibet, expref- ſi,& cur hac non alia ratione inter ſe connexi ſint. Cuius rei ſi mihi contigerit idonea proferre teſtimonia; aut, iis de- ficientibus, haud obſcura indicia, nec temeritatis, nec leuitatis reum me actum iri confido, quod ea in re, quae numquam ad liquidum perduci poterit, hypotheſin probabilem ſequi, quam omni, carminis argumentum illaſtrandi tentamine, abſlinere maluerim. utl

Eiusmodi autem teſtimonia, quae mihi in Dau. hiſtoria indagaſſe videor, haec funt. Dauides quum forti facinore, quo od gentis fuaqe laudem gloriamque haud parum contulerat, & fauore gratiaque, quibus populus vniuerſus eum proſeque- batur, Sauli regis inuidiam excitaſſet, eamque magnanimi iu- venis inimici omnibus modis auxiffent, Dauidis autem omnes

B 2 co-