(NJunun in veteribus poëtis, inprimis lyricis explicandis referat, carminis, quod legimus, verba non ſolum fideliter& eleganter lingua vernacula exprimere, ſermonis proprietatem exponere, ac tropos alluſionesque illuſtrare; ſed etiam de au- ctore fcripti, de argumento& nexu ſententiarum anquirere— quia tum demum auctoris ingenium, ars in carmine perficien- do, huiusque indoles intelligi poteſt& perſpici— extra o- mnem iam poſitum eſt dubitationem. Neque tamen res vt vtilis ac neceffaria, ita quoque eſt facilis& expedita. Grae- corum enim Romanorumque in carminibus cum ea habeat plurimum diffcultatis, interpretesque in carminis argumento conſtituendo, accurata rerum, quas auctor reſpexit, cognitione deſtituti, haud raro fluitent& inter ſe diſfentiant; idem in monumentis veterum Hebraeorum interpretandis, quorum tam pauca inuidia temporum nobis reliquit, accidere, minime elt mirandum. Eius enim gentis, quae neque imperium in alias habuit nationes, neque literarum artiumque ſtudiis famam ce- lebritatemque confecuta eſt; quae potius, ex quo poëſfeos venu- ſlate delectari coepit, in partes diuifa, mox in ſeruitutem ab- ducta eſt, quae denique potentioribus populis contemtui deſpe- ctuique fuit, cuius ergo linguam diſcere, aut feripta conſer- vare aliorum populorum homines mirum quantum neglexe- runt; huius, inquam, gentis hiſtoria, obſcuritate maxima pre- matur, minimumque ad excellentiſima poëtarum opera, prae- fertim lyrica, interpretanda, auxilii ſuppetat neceſſe eſt.
A 2 Qua


