..—
Omnes numeri, quorum factor minimus eſt a, vel 3, vel 5, in hac tabula non occurrunt. Nam omnes numeri pares per 2, omnes, quorum vltima nota 5 vel O, per 5 diuidi poſſunt; omnes denique per 3 diuifibiles ſunt, quorum notae numericae, fi, omiſſo earum valore locali, vt vnitates ſimplices ſpe- dtentur& addantur, ſummam conſtituunt, quae per 3 fine reſiduo diuidi poteſt.
(e. g. 3729 per 3 diuifibilis eſt, quia ſummam no- tarum numericarum 3 † 7£†f 2 † 9 21 per 3 diuidere licet).— Ex tricenis igitur numeris octo tantum tabula complectitur.
(e. g. inter 30& 60 ſunt 31, 37, 41, 43, 47, 49, 53, 59, quorum vnus tantum 49 eſt compoſitus), Ex centenis millibus 26666,& ex triginta millibus 8000 ſuperſunt, quos Lamberti tabula comprehen- dit.
Venio nunc ad deſcriptionem methodi, qua in conſtruenda tabula ab I vsque ad 30000, huic ſeri- ptiunculae adiuncta, vſus ſum. Quamuis Lambert tabulam Pellii arctioribus limitibus circumſcripſerit, operae tamen pretium mihi viſum eſt, rationem ex- cogitare, eam tabulam adeo contrahendi, vt decies minus ſpatium comprehenderet, quam illa Lamber- ti. Haud contemnendam, vt ego quidem opinor, vtili- tatem hoc praeſertim praebere poſſet, ſi tabula ad
1 vel plures milliones augeretur. . Ex


