Aufsatz 
Symbolae exegetico-criticae ad M. Tullii Ciceronis de divinatione libros ab Hottingero V. cel. nuper editos / Johann Friedrich Roos
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18 5g atque excurrunt foras, ardore aliguo inflammati atque incita: ti, cernunt illa profeto, quae vaticinantes praenuntiant] Pro illa coniicere aliquis poſſit illi, ad Ciceronis elegantiam forte accommodatius. Sic cap. 20: Ea congçuirens, quae Anti phon- tis interpretatione explicata, declarant illa quidem acumen in- terpretis cet.

Eodem enim moddo multa a vaticinantibus ſaepe praedicta ſunt] Particulam canfalem(enim) abundare iudicat Dauiſius Quam fortaſſis cum etiam mutare aliquis malit.

c. 51 Hic magna quaedam exoritur, negue ea naturalis, ſed axtificioſa, ſomniorum Antiphonis interpretatio, eodemgue mo- do& oraculorum,& vaticinationum. Sunt enim explanato- res, vt Grammatici poetarum] Viri docti plures, hie aliquid deeſfe rati, alius alio modo fuppleuerunt. Lambinus legit: ſunt enim harum rerum explanatorer. Reg.& Cantab. ha- bent: ſunt enim explanatores ſomniorum, aperto gloſſemate: ex quo legendum fuſpicatur Dauiſius: ſunt enim explanatores omnium horum. Mihi neque ſenſus obſcurus, neque ita dura ellipſis videtur, vt aliquid addendum cenſeam Quid? fi de- leto ra enim reliqua ſic coniungas: artificioſa ſomniorum An- riph. interpretatio, eodemgue modo& oraculorum& vatici-

nationum ſunt explanatores, vt Grammatici poetarum. Fauere videtur huic coniecturae, quod Antipho, f recte memini, ſom-

niorum interpres fuit, oraculorum non item. Vid. I, 20. II, 70.

C. 52. Earum enim rerum vtrumçue a corde proficiſci cet.] Libri nonnnlli editi; vtraque: Ms. Parif. vtramque, quod Da- vifio recipiendum videtur. Sed nulla opus mutatione. Ea enim generis enallage frequens eft apud optimos feriptores Locis, quibus deinceps id probat Hottingerus, adiiciendus Cic. de off. II, 4: Ex rebus iis, quac ſunt inaniuna(ex rec. Heu- Iigeri, quem cf. ad h. l.). C. 53.