Aufsatz 
De suppliciis quibus M. Atilius Regulus Carthagine traditur interfectus / Johann Friedrich Roos
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4==S= 9 3

Ae primo quidem Polybii, hiftoriarum ſeriptoris ex omni- am ſententia in paucis eximii, altiſſimum de diris Reguli fup- plieiis ſilentium non poteſt non magnam toti rei adferre dubi. tationem. Cuius quidem filentii, ſi fidem vulgari famae Poly- hias habuiſfet, cauſam probabilem vix reperiri poſſe credo. Notum enim eſt omnibus, qui praeſtantiſſmum illud Polybii opus vel ſemel manibus verfarunt, totam belli Punici I. hi- ſloriam fufe& prolixe fatis ab eo tractari; notum etiam, priores Reguli victorias& fubſecutam deinde Xanthippo La- cedaemonlo& Hamilcare, Hannibalis patre, Poenorum duci- bus cladem captiuitatemque triſtiſimam diligentiſime ibidem exponi; ſed de tormentis ac cruciatibus, quibus miſerrime necatum a Cartheginienſibus Regulum magno conſenſu tra- dunt Romani ſcriptores, nullam prorfus fieri mentionem.

Atque illud eo maiorem contra communem narrationem habere debet vim, quod inter omnes conſtat, Polybium, quae de bellis Punicis I.& II. habet, ex libris Cenfualibus aliäs- que monimentis publicis, quorum vfum atque inſpectionem Scipionis Africani Minoris, familiariſimi quidem fui, auctori- tate& gratia impetraſfet, maximam partem haufiffe; ac, quod praeclare huc facit, rerum Punicarum inprimis diligentiſfimum & ſolertiſimom fuiſſe indagatorem. Ipſe enim I. III, c. 33. teſtatur, ſfe antiqua monimenta per Italiam conquirentem in- cidiſfe in tabulam aeneam, ab Hannibale, cum ille in Italia eſſet, perferiptam, quae rerum ab eodem tunc temporis geſta- rum ſeriem contineret,& hanc ſe ſecutum; vnde Punice etiam, vt recte ait Fabricius(*), calluilſe pollis fuſpicari. Adde, qnod teſte Appiano(**) Scipionem in Africam comitatus cuerſioni atque incenſioni Carthaginis inter fuit.

4 3 Sane (*) Biblioth. Gr. L. III, p. 774. (**) De Bell. Pun. c. 82, in fine.