14 B—
regem Fraomarium ordinaſſe. Mattiacas autem aquas easdem eſſe, quae hodie in vrbe Wiesbaden inueniuntur, inter pleros- que conſtat geographos; quinimo Bucinobantes, qui inter Mat- tiacos numerandi, ab ipfarum aquarum vocabulo(Wierbaden) apud Romanos hoc detortum nomen habuiffe, ex multorum ſententia non ab omni veriſimilitudine abhorret.(*) Conf. Tac. hiſt. lib. IV. cap. 37. Haec conſiderantes haud dubita- mus, quin Mattiacorum ſedes vltra Rhenum ex aduerfo Mo-
guntiaci fuerint. 9
Mattiaci fedes propulforum Obiorum obſederunt,(**) qui teſte Caeſare lib. IV. de B. G. inter Moenum, Rhenum, Lohnamque flumina, vbi hodie die Wetterau, habitantes, a Cattis perpetuo tantopere premebantur, vt ab Auguſto auxilium peterent,& ab eius genero M. Agripba in Rbeni citeriorem
ripam ducerentur;z vnde nomen Coloniae Agrippinenſis. Vid. Strab. lib. IV.— Agros eorum relictos propulfores Catti, in-
primisque ii, qui a Tacito aliisque Mattiacorum nomine vo- cantur, occuparunt. Poſt fſocietatem cum Romanis initam for.
ſitan nomen mutauerunt, cum antea communi nomine Catto. rum appellarentur.
Quae ex hifloriae veteris ſcriptoribus contulimus, ſatis probant, eam gentem totam Wetteraniam, Haſſiaeque partem tum tenuiſſfe, Taunumque montem in eius finibus exſtitiſſe.
Prae- (*) Cureriur, Spener aliique. (**) Speuer lib. IV. cap.;.


