4⸗== 11
iter praebet. Haec incommoda olim fine dubio maiora, quam noſtra aetate, fuere, multis paludibus interea exſiccatis, mul- tisque ſiluis, quae impediebant, quo minus humores terrae ſo- lis deſtu ficcarentur, exciſis. Tacitus in lib. de Germania cap. 2. illam informem terris, aſperam coelo, triſtem cultu adſpectugue& cap. 5. filuis horridam& paludibus foedam ap- pellans, idem confirmat. Sane igitar Germanici prouidentia, qua vias muniendas curauit, ne exercitus in itinere retardare- tur, admodum neceſfaria fuit. Cum vero prius caſtellum in monte Tauno aedificaſſet, quam per Wetterauiam tenderet, nusquam niſi in monte, Wetterauiam a Moguntino tractu ſe- parante, caſtellum exſlitiſfſe, illumque Taunum fuiſſe, exiſti- mo.
IV. Narratio Taciti de reditu Romani exercitus ſenten- tiae meae non minus eſt conſentanea. Cattis, vt ille narrat, vsque ad flumen Adranam profligatis, cum quidam ad Roma- nos perfugiſſent, reliqui autem in ſiluas disperſi eſſent, reuer- tens victor Germanicus, Mattium venit, quod tune Cattorum caput erat, ex quo etiam pars Cattorum nomen Mattiacorum nccepit.(Sed de his infra differemus.) Hoc oppido flammis deleto ad Rheni ripas per aperta regreffus eſt. Ptolemaeus quoque lib. II. cap. II. Mattiacum memorat, eodemque ſitu collocat, vbi nunc Haſforum oppidum Marburg. Ceterum Cluuerius in lib. III, cap, 7. de Germ. ant. ex nomine Mat- tium ſequenti tempore Marburg ortum eſſfe, oſtendere conatus eſt, his vfus verbis: Matrium nunc elfe Halſorum Marburg del ipſum nomen ſatis oſtendere puro; quippe cum wicus is gentis eſſet caput, particula burg ſiue purg,(guae locum fe- ptum munitumque ſignificat) antiquo vocabulo Mat addita, fa- rum eſt nomen Matburg, ex quo poſteri emolito ac liguefacto
B 2 T fece-


