Aufsatz 
De veterum romanorum in educandis liberis solertia paucis agit / Johann Jakob Ludwig Borck
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12=4===. 5.

Iuuenes ſchola egrefſſi, ducebantur ad ludum ſaltatorium, vbi cum crotalis, meruorumque& ti- biarum cantibus ad numerum certo modo pſallere docebantur. Quae nimirum exercitationes vti mo- net Seneca,& faciles ſunt& breues, quae corpus & ſine mora laxent,& tempori parcant, cuius Praecipue ratio eſt habenda. Inter reliqua ſaltatio- nis genera,& motus lonicos ſummo ſtudio agi- tabant, quoniam Iones pſallendi normam& molles ſaltus primi inueniſſe traduntur. Addenda eſt etiam ſaltatio Pyrrhica, in qua licet praecipuus eſſet gla- dii vfus, hanc tamen ſaltationem non modo tirones & milites, ſed nobiliſſimos quosque adoleſcentes,& principes interdum ipſos eſſe edoctos, tradit Demp- ſterus. Frequens praeterea iuuenum erat pilarum vfus, in Campo Martio fieri ſolitus. Exque his al- tera paganica, cui nomen a pagis ſeu villis, pro- Pterea quod in iis primus aut frequentior eius vfus fuerit; Trigonalis altera, a figura denominata, pro- Ppter tres angulos, vel vt alii volunt a Trigone, qui locus erat in thermis triquetra, hoc eſt triangulari figura, quam Graeci reran vocant, ad huiusmodi pilae luſum aedificatus. Maximus eius vſus erat in corporis motu& agilitate, vt ſcirent pueri apte pi- lam iacere atque excipere. Hinc etiam non ſenum aut aetate prouectorum fuit, quibus non firmum la- tus, aut annis exhauſtae vires, ſed iuuenum eſfe conſueuit, vt in re exercerentur, corpori ipſorum maxime ſalutari atque idonea. His