Aufsatz 
De veterum romanorum in educandis liberis solertia paucis agit / Johann Jakob Ludwig Borck
Entstehung
Einzelbild herunterladen

=. 11 num decimum quartum ſub diſciplina praeceptoris erant, primumque Hetruscas litteras, mox Graecas, & haud multo poſt circumſcriptas ſententias, quas chrias Graeci vocabant, ediscebant; deinde ſtudia liberalia& animi cultum. Ante omnia autem, in declamationibus ſummo ſemper ſtudio exercebantur, vt ſtatim ad bene dicendum inſtituerentur pueri, vt, cum adoleuiſſent, in iudiciis ac conſiliis publi- cis facundiae ſuae vires experiri poſſent. Quantam Tullius operam huic ſtudio nauarit, ex libr. de clar. or. patet, cum ita ait: huic ego doctori& eius ar- tibus variis atque multis, ita eram tum deditus, vt ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus eſſet. Commentabar declamitans ſfaepe cum Marco Pifone & cum CQuinto Pompeio, aut cum aliquo quotidie. Eandem ob cauſſfam, in curiam quoque aſfumebantur iunenes, vt ex ſeniorum factis dictisque diſcerent, in poſterum fimilia& dicere& conſulere. Quare Quintus Scaeuola, legum clariſſimus& certiſſimus vates, quondam profeſfus eſt: aptius& facilius ne- gotia implicita explicari poſſunt ab his, qui quoti- diano vſu cadem tracdtarint. Quem tamen morem Senatus exemplo Papirii fuſtulit& Conſultum fecit, vt poſthac pueri cum patribus in Curiam non in- troirent, niſi ille vnus Papirius. Cui puero poſtea cognomen honoris gratia inditum praetextatus, ob tacendi loquendique in actate praetextata prudentiam. Gellius libr. I. cap. 23.

B 2 Iuue-