3—
ſpectatisque moribus omnis cuiuspiam familiae ſobo- les committeretur; coram qua neque dicere fas erat, quod turpe dictu, neque facere, quod inhoneſtum factu videretur. Sic Corneliam Gracchorum, ſic Au- reliam Caefarir, ſic Attiam Auguſti matrem pracfuiſ- ſe educationibus ac produxiſſe principes liberos acce- pimus. Ac non ſtudia modo curasque, ſed remiſſio- nes etiam luſusque puerorum fancdtitate quadam tem- perabant, immo tanta Romanae verecundiae obſerua- tio& morum exempla erant, vt nec pater cum fi- lio pubere, nec ſocer cum genero lauaret, nudos- que conſpicere parentes nefas ducerent. Quae qui- dem effecerunt, vt Cato cenſor Manlium ſenatu mo- ueret, quod interdiu praeſente filia vxorem ſuauiaf- ſet, nec non Hiero Epicharmum comicum exilio
multaret, quod coram regis coniuge laſciuos verſus edidiſfet.
Iuuenes his moribus domi inſtituti, ducebantur in ludum litterarium. Aut enim arte, aut Marte excellere cogebantur. Qui Marte, filios ſuos adhuc impuberes ſecum adducebant in prouinciam ſeu mil- tiam, vt mature adſueſcerent. Quem morem iuueni- li aetati maxime conſentaneum eſſe, affirmat Caufſi- nus cap. 2. de eloq. facr.& hum.: vtrum, inquit, paratior accedet ad forum, qui ex hac vmbratili ex- ercitatione, magna cum ingenii commendatione, dis- cefferit? an is, qui nunquam ſcholas viderit, nun-
quam


