Aufsatz 
De veterum romanorum in educandis liberis solertia paucis agit / Johann Jakob Ludwig Borck
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7 fuiffet edoctus, nulla ei ſenio confecto deberet ali- menta: quam tamen Solonis legem, alii ob varia incommoda merito reiecerunt. Baleares a puerilibus annis adeo exercebantur, vt alioqui ne paruis qui- dem cibus exhiberetur pueris, niſi funda quicquam prius attigiſſent. De Parthis Brachmannisque philo- ſophis idem ferme traditur, qui pueros impranſos extrudere ſoliti ſunt, ſi quando nihil vtilis operae vel parentibus, vel ſuis rebus neceſſariis dediſſent. Quod etiam apud Aegyptios obſeruatum, vt pueri non prius cibo potirentur, quam centum& octogin- ta ſtadia confeciſſent, auctor eſt Diodorus Siculus. Cretenſes venando, currendo, eſuriendo, ſitiendo, al- gendo, aeſtuando, Indi vero, Arcades, Perſae& Lacedaemonii, alia via ac ratione iuuentutem eru- diuerunt. Videamus Romanorum inſtituta, quae ſi in aliis, hac profecto in re, laude erunt omni digniſ- ſima. Reputabant ſecum prudentiſfimi Quirites, pa- rum prodeſſe, foris eſſe ſtrenuum, ſi male domi vi- ueretur. Expugnentur licet vrbes, corripiantur gen- tes, regnis iniiciantur manus, niſi foro& curiae of- ficium ac verecundia ſua conſtiterit, partarum rerum caelo aequatus cumulus ſedem ſtabilem non habebit, funt verba Valerii Maximi. Hinc ab ipfis incuna- bulis certos cuſtodes liberis praeficiebant, quorum ſeueritatem ac diſciplinam circa educandos formandos- qne infantes Quintilianus celebrat: eligebatur, in- quit, aliqua natu maior, propinqua, cuius probatis

ſpecta-